Latin
1.231 to 1.237
Spinoza, Pars tertia 1.231-237
Not analysed yet
XXIX. Abjectio est de se præ tristitia minus justo sentire. EXPLICATIO: Solemus tamen sæpe superbiæ humilitatem opponere sed tum magis ad utriusque effectus quam naturam attendimus. Solemus namque illum superbum vocare qui nimis gloriatur (vide scholium propositionis 30 hujus) qui non nisi virtutes suas et aliorum non nisi vitia narrat, qui omnibus præferri vult et qui denique ea gravitate et ornatu incedit quo solent alii qui longe supra ipsum sunt positi. Contra illum humilem vocamus qui sæpius erubescit, qui sua vitia fatetur et aliorum virtutes narrat, qui omnibus cedit et qui denique submisso capite ambulat et se ornare negligit. Cæterum hi affectus nempe humilitas et abjectio rarissimi sunt. Nam natura humana in se considerata contra eosdem quantum potest nititur (vide propositiones 13 et 54 hujus) et ideo qui maxime creduntur abjecti et humiles esse, maxime plerumque ambitiosi et invidi sunt. XXX. Gloria est lætitia concomitante idea alicujus nostræ actionis quam alios laudare imaginamur. XXXI. Pudor est tristitia concomitante idea alicujus actionis quam alios vituperare imaginamur. EXPLICATIO: De his vide scholium propositionis 30 hujus partis. Sed hic notanda est differentia quæ est inter pudorem et verecundiam. Est enim pudor tristitia quæ sequitur factum cujus pudet. Verecundia autem metus seu timor pudoris quo homo continetur ne aliquid turpe committat. Verecundiæ opponi solet impudentia, quæ revera affectus non est ut suo loco ostendam sed affectuum nomina (ut jam monui) magis eorum usum quam naturam respiciunt. Atque his lætitiæ et tristitiæ affectus quos explicare proposueram, absolvi. Pergo itaque ad illos quos ad cupiditatem refero. XXXII. Desiderium est cupiditas sive appetitus re aliqua potiundi quæ ejusdem rei memoria fovetur et simul aliarum rerum memoria quæ ejusdem rei appetendæ existentiam secludunt, coercetur. EXPLICATIO: Cum alicujus rei recordamur, ut jam sæpe diximus, eo ipso disponimur ad eandem eodem affectu contemplandum ac si res præsens adesset sed hæc dispositio seu conatus dum vigilamus plerumque cohibetur ab imaginibus rerum quæ existentiam ejus cujus recordamur, secludunt. Quando itaque rei meminimus quæ nos aliquo lætitiæ genere afficit, eo ipso conamur eandem cum eodem lætitiæ affectu ut præsentem contemplari, qui quidem conatus statim cohibetur memoria rerum quæ illius existentiam secludunt. Quare desiderium revera tristitia est quæ lætitiæ opponitur illi quæ ex absentia rei quam odimus oritur, de qua vide scholium propositionis 47 hujus partis. Sed quia nomen "desiderium" cupiditatem respicere videtur, ideo hunc affectum ad cupiditatis affectus refero.