Latin
1.238 to 1.248
Spinoza, Pars tertia 1.238-248
Not analysed yet
XXXIII. Æmulatio est alicujus rei cupiditas quæ nobis ingeneratur ex eo quod alios eandem cupiditatem habere imaginamur. EXPLICATIO: Qui fugit quia alios fugere vel qui timet quia alios timere videt vel etiam ille qui ex eo quod aliquem manum suam combussisse videt, manum ad se contrahit corpusque movet quasi ipsius manus combureretur, eum imitari quidem alterius affectum sed non eundem æmulari dicemus, non quia aliam æmulationis aliam imitationis novimus causam sed quia usu factum est ut illum tantum vocemus æmulum qui id quod honestum, utile vel jucundum esse judicamus, imitatur. Cæterum de æmulationis causa vide propositionem 27 hujus partis cum ejus scholio. Cur autem huic affectui plerumque juncta sit invidia, de eo vide propositionem 32 hujus cum ejusdem scholio. XXXIV. Gratia seu gratitudo est cupiditas seu amoris studium quo ei benefacere conamur qui in nos pari amoris affectu beneficium contulit. Vide propositionem 39 cum scholio propositionis 41 hujus. XXXV. Benevolentia est cupiditas benefaciendi ei cujus nos miseret. Vide scholium propositionis 27 hujus. XXXVI. Ira est cupiditas qua ex odio incitamur ad illi quem odimus malum inferendum. Vide propositionem 39 hujus. XXXVII. Vindicta est cupiditas qua ex reciproco odio concitamur ad malum inferendum ei qui nobis pari affectu damnum intulit. Vide II corollarium propositionis 40 hujus cum ejusdem scholio. XXXVIII. Crudelitas seu sævitia est cupiditas qua aliquis concitatur ad malum inferendum ei quem amamus vel cujus nos miseret. EXPLICATIO: Crudelitati opponitur clementia, quæ passio non est sed animi potentia qua homo iram et vindictam moderatur. XXXIX. Timor est cupiditas majus quod metuimus malum minore vitandi. Vide scholium propositionis 39 hujus. XL. Audacia est cupiditas qua aliquis incitatur ad aliquid agendum cum periculo quod ejus æquales subire metuunt. XLI. Pusillanimitas dicitur de eo cujus cupiditas coercetur timore periculi quod ejus æquales subire audent.