Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 107
Unproofread scanNot analysed yet
STANISLAUS LUBIENIETZKI. Ratis bonâ Hamburgum die 25. Maji 1665. CLarissimos Heinsios Patrem &Filium semper colui, &praestantissima scriSpta illorum plurima legi, in Bibliotheca mea adhuc asservata. Methodus illa, quâ G. Vestra uti constituit in publicandis Communicationibus variis mihi non displicet, ostensura utique ipsius cum diversis Viris eruditis amicitiam &literarum commercium, &tot nomina aeternitati consecratura. In quibus quòd &meum reponere voluit, suumque mihi affectum etiam in hoc testari, debitas Eidem gratias ago. Quod &R. P. Curtium suo tempore facturum non dubito. Caeterum adjungo quae nunc ad manum, &interea nonnihil etiam de Cometis (quae Viennâ nuper horribilia accepi) qualem in domo mea suburbana adadhuc antè paucos dies 22. hujus circà undecimam noctis iterum vidi, proculdubio ab aliis majori scientiâ Astronomica &instrumentis necessariis instructis accuratiùs observatum. Novit Deus quid tot portenta augurentur. Ejus nos voluntati subjiciamus, certi si nos benè agimus, praeter ipsam nihil nobis mali contingere posse. Eidem nos diligenter commendo maneoque constanter. G. D. Vestrae Paratissimus Servitor DE RAUTENSTEIN. Viennâ die 3. Maji 1665. Oc anno quando Sol in Zodiaco signum Cancri ingredietur, &conjunctio Planetarum fiet in Domo Draconis, admirabiles, horrendi, inauditi hactenus, &nunquam visi effectus exorientur: tùm enim ex hydriae terribiles (ventus nimirum cum imbribus nubes perfringentes) aquarum inundationes tantae enascentur, ut multae provinciae, arces &urbes eâ inundatione aut omnino aut ex parte obruantur. Tunc quoquè porrò horrendi terrae motus &concussiones fient, quibus firmissima plura aedificia, imò oppida, arces &urbes suis excussa fundamentis dejicientur, quando pariter potens quidam Orbis Monarcha vitam finiet. 21. Augusti Sol &Luna sanguineis circulis incingentur, ac tùm atrocissima bella universum propè terrarum orbem conquassabunt, quae ab Oriente in Occidentem usque procedent ex obitu Monarchae cujusdam, quibus terria mundi pars atteretur, omnia ubique horrore exitiali turbabuntur. Haec verò singula initium capient in festo Sancti Laurentii: quando verò sint desitura, soli Deo liquet. Hactenus Saxoniae Astrologus refert. Electoris porrò Bavari Astrologus refert. Die 15. Maji inusitata gravissimorum bellorum indicia apparebunt. 21. Junii Summus Monarcha vivis excedet. 10. Julii Magnatum aliquis litem suam jam dudum agitatam maximiquè momenti finiet. 28. Julii admiranda prodigia &terrae motus observabuntur. 21. Augusti varii virulenti &contagiosi morbi invalescent. 19. Septembris diversae Confoederationes conflabuntur. Heinsii Nicolai laus &aemicitia cum Auctore. Astrologicas praedictiones Auctor pablicae quietis caussa refellit. Auctor praeIaquium ad Lectores judicis Rarutensteinii subtinit. Rautenstei. nius Astrologitis praedictionibus sidum non camMMI. flabuntur. 20. ejusdem tantùm sanguinis humani fundetur, quantum à seculo rum memoria nunquam effusum fuit. 20. Novembris multa varia &potentosa in caelo signa apparebunt. Hamburgo Ratisbonam die 3. Iunii Gregor. 1665. Larissimo Nicolao Heinsio, amore literatorum cunctorum ob amorem in eos ipsasque literas dignissimo, &digno laudum paternarum successori, Illustrissimam D. Vestram favere libenter intelligo. Nam à XVI.