Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 108
Unproofread scanNot analysed yet
amplius annis amicitiam &initam conservavimus &nunc diligenter colimus. Legi &ego ejus Poëmata, suavia profectò &benè docta. Atque is etiam non parùm opus meum de Cometis (cujus bonam partem nuper in Hollandiam, Amicis id à me ardenter petentibus, misi) fulgore eruditionis &dignitatis suae illustrabit. Sed quis antè Illustrissimum Rautensteinium? Invitavi ad societatem operis &illum celeberrimum Socium Jesu Schottum, ac spero humanitatem responsi eum mihi non negaturum. Quam in rem exempla Sociorum ejus Riccioli, Kircheri &Curtii adduxi. Ecce verò pro hoc responsum! benè quidem longum, nondum tamen perfectum, quod ad praedictiones Astrologicas ex Cometarum apparitionibus deduci solitas, attinet. Quam materiam ut diligenter pertractem, instituti ratio requirit, sed &publica quies, quam turbant haud leviter severi illi vates, qui nil nisi ferrum &lapides loquuntur. Quo de genere est &ista Viennensis narratio, quam Germanico idiomate compositam, &nonnihil ab hac discrepantem nuper Illustrissimae D. Vestrae misi. In eadem illa ad R. P. Curtium epistola, ut me gratum exhibeam, de muneris loco missa Theoria &tabula Uranographica Cometae Ingolstadiensis, exhibeo ipsi comparationem quandam illarum Ingolstadiensium &Hevelianarum Observationum cum Prodromo praemissarum. Cujus exemplaria utriquè vestrum ab Auctore destinata noto Amico Schumachero tradidi &commendavi, nec dubito eum, quâ est humanitate, &in rebus gerendis dexteritate, rem probè curaturum. Mitto praeloquium ad Lectores operi meo praemittendum, &de eo judicium Illustrissimae D. Vestrae semper &ubique aestimandum, exspecto. De Cometa novo, nuper ab Illustrissima D. Vestra viso, nihil aliunde accepi. Invigilavimus jam ei. Sed nubibus caelum erat obductum. Colligendum eum plaga inter Orientem &Septentrionem mediâ apparere. De quo plura ab Illustrissima D. Vestra exspecto, Eandemquè diu validam virium &omnium prosperorum percupio Illustrissimae D. Vestrae Omni studio, cultu &officio addictissimus,