Latin
107.1 to 107.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 107.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Tum nuptiae Reccaredi Regis Hispaniae cum Clodosuintha Childeberti Regis Francorum apud Mediomatricum sorore, (filiam vocat Tarapha, *invitis scriptoribus Gallicis, qui vel Chilperici filiam fuisse affirmant, &Rigundin vocant, vel filiam Sigeberti illam Clodosuintham Childeberti sororem) unà foederis vinculum inter utramque gentem, quae in annum 594. Calvisius refert. Anno sequenti memorat Longobardos fraude Romani Exarchi occupata recuperasse: anno vero proximo Christianae religionis initia in Anglia, operâ Gregorii Romani Pontificis, fuisse proposita. Eundem Pontificem pacem inter Longobardos restituere anno 595. magno, nec improspero studio voluisse, hanc autem ab ambitioso Exarcho Romano rejectam fuisse, Sigonius memorat. Atque haec ipsa ambitio sequentium malorum, vice Cometae, fuit portentum. CXXXV. Anno Christi 597. Cometa aspectu terribilis Bizantii visus est, concurrentibus aliis multis unà hoc tempore in caelo prodigiis, quae quia Mahometus hoc anno natus est, qui Saracenis tanquam Propheta Dei leges tulit, simul etiam calamitates plurimas, generi humano unà portenderunt. Praeterea Guntranus mortuus est, cui Hildebertus fratris filius ex testamento in imperio successit. Rockenbachius. Ncipit eodem modo describere Cometam, quo Ricciolus illum anno 587. indicaIvit. Sed ibi non est error, cum ab illo Cometa anni 570. ad hunc anni 587. annos septemdecim Ricciolus numeret. De natali Mahometi jam nonnihil diximus. Hic addimus &à Krentzheimio &à Bucholzero annum 570. à Mercatore 569. at à Sigonio 630. tribui. Sed Funccius Sabellici rationes ferè sequitur, qui dum eum anno 692. (quae &Bucholzeri computatio est) obiisse, triginta quatuor vixisse ait, natum eum anno 598. esse innuit. Funccius anno 597. natum anno 631. Christi, aetatis verò 34. mortuum esse putat. Calvisius autem 5. Maji anni 570. ad 17. Junii 631. annum aetatis 62. iniisse affirmat. Annum mortis Funccio &Calvisio Helvicus &Petavius assentientur. Pomponius Laetus &Egnatius anno aetatis 40. veneno exstinctum putant. Guntranni mors an praecesserit vel secuta sit Cometam, nescio. Obiit enim ille mense Martio decurrente, anno Christi, ut Funccius Calvisius &Helvicus putant 597. sed secundum Petavium 593 vel 594, Annus 567. Anglorum cum Rege Edelberto conversione, proximus pace Italica, licet brevi laetus extitit. CXXXVI. Anno Christi 599. Cometa hoc anno apparuit. Calvisius ex Aimoino. Onsului de hoc Cometa Aimoinum, qui l. 3. c. 83. memoriae prodit post puOgnam inter Francos &Britones (quae accidit anno 2. Childeberti in regno Burgundiae, quod post Guntranni patrui mortem obtinuit) anno scilicet tertio Childeberri, id est Christi 599. Cometam apparuisse. Quae eum antecesserunt vidimus; nisi addamus hîc mortem Gundemari, quam contradicentibus aliis in annum 595.