Latin
107.5 to 107.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 107.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Michaël Ritius &ex eo Franciscus Tarapha ponit. De eventibus qui eum secuti sunt, pauca ex Aimoino dicemus. Eodem illo anno accidit expeditio Francorum in Italiam contra Longobardos, quae non tàm ad Cometam hunc quam potius ad invidam Childeberti &instigationem Imperatoris Mauritii, qui hic oleum camino affudit, referenda est. Et tamen cum ejus auxilia ad constitutum tempus non comparerent, Franci morbis attriti ad sua redierunt. Anno vertente Childebertus cum uxore veneno exfinctus. Pax cum Longobardis rupta est, quod non Cometae, sed Callinici Exarchi iniquitati, qui Agilulsi Regis filiam cum marito interepit, tribuendum est. Eodem anno Chaganus Hunnorum Rex provincias &exercitus Romanorum atterit, magnam captivorum multitudinem interficit. Horum quoque facinorum culpa non est in Cometam derivanda, sed in peccata Imperatoris &populi, in socordiam &perfidiam Ducum &avaritiam Imperatoris, uno aureo animum cujusvis captivi redimere à Bus baro id postulante, nolentis. CXXXVII. Anno Christi 601.