Latin
DE RAUTENSTEIN
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 120-2
Unproofread scanNot analysed yet
tunc à Vobis fuerit visus? Ibi enim animadverti debuisset. Quod si ita est, habebimus novum Cometam Majum. Nondum Româ, Bononiâ, Franequerâ &Dantisco accepi responsum, de illo phaenomeno ad cingulum Andromedae Septentrionalius, quod, si visum est, novum fortassis Cometam, ab illo qui mense Februario &Aprili fulsit, habebimus. Quod certè foret singulare divinae justitiae, tot Cometis nos à vitiis absterrentis, ad virtutes autem incitantis, documentum. Pollicitatio Illustrissimae D. Vestrae de humano P. Schotti responso, spes meas non est frustrata. Accepi enim ante triduum ab eo multa curiosa &egregia: hodie illi respondeo. Ad Ricciolum quoque scribo. Tum &alteram operis mei partem, cras Deo volente in Hollandiam mittendam, illa scilicet inter Illustres quosdam Praestantissimosque Viros, qui nominari nolunt, &me ultro citroque scripta, ut &iconismos Cometicarum Observationum aeri incidendos, paro. Itaque hîc finio, constanter mansurus Illustrissimae D. Vestrae Omni cultu &studio STANISLAUS LUBIENIETZKI. Ratis bona Hamburgum die 25. Iunii 1665. si Issa ad me nuper à Generositate Vestra circa Cometam, remisi, nunc MI quoquè posteriora remitto. Vellem ut &carmen addere possem, si per otium liceret. Sed ego ita obruor continuò publicis privatisque, ut vix caput scalpere, aut morbis vacare curandis liceat, ne dicam carmina scribere, quae secessum scribentis &otia quaerunt. Quicquid sit, videbo, an nihilominus aliquid extundere, vel invitâ Minervâ possim, fert nobis tristem nuncium de subito decessu Archiducis Austriae ultimi Sigismundi Francisci, quae etiam res mutationem aliquam adferet. Sed ego maneo constanter G. D. Vestrae Paratissimus Servitor