Latin
DE RAUTENSTEIN
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 123
Unproofread scanNot analysed yet
DE RAUTENSTEIN. Hamburgo Ratisbonam die 8. Iulii 1665. E opere meo non habeo multa quae scribam. Doleo me nihil accepisse heri de impressionis initio, quam omnibus modis accelerare studeo, speratam morosae diligentiae laudem ut publico usui, ita &Illustrissimae D. Vestrae aliorumque Amicorum assiduis monitis posthabens, ac utilitatem juvandi gratiae placendi cum Plinio praeferens. Vobis enim gratam, publico utilem rem facere Votorum haec sitamia meorum. Commentariolos, ut sic dicam, in epistolis prolixioribus diligenter quantum potui ornavi, eosdem ad marginem in angustum coëgi, &ita utrumque composui, ut quàm maximè proficiat &oratio ordinaria, &quae jam olim Breviarium dicebatur, aevo Senecae, qui subdit: Olim cum Latinè loqueremur, Summarium vocabatur. Illa res discenti magis necessaria est, haec scienti. eo. 39. Cujus rei cum nuper periculum fecerim, &exemplum Illustrissimae D. Vestrae miserim, exspecto quid tandem hîc concludet liber Amicus, Consilium proprium, &tùm tempori praecipitanti, tùm publicae utilitati, maturatam editionem praecipienti, commodata industria. Ecce verò novum libertatis &consilii, quorum utrumque meritò ab Illustrissima D. Vestra exspecto, tentamentum, simul verò antiquae sinceritatis &fidei auctoramentum: quod nescio an antehac miserim, vel cur non miserim? Sive oblivione, sive neglectu peccavi, id mihi condonari, &assiduis laborum impedimentis adscribi velim. Alioquin enim verè dicere possum, me deliberatâ negligentiâ Illustrissimae D. Vestrae non fecisse, utpote qui nullam grati officii Illustrissimae D. Vestrae praestandi occasionem, sine novo propensae meae &devotae benevolentiae argumento elabi mihi, etiam incogitanti, vellem. An hic novus curandi epistolas nostras modus melius sit successurus, quod maximoperè opto, scire aliquando aveo. Non est mihi profectò neglectui ullum gratum optimae notae Amico officium: Ideo literas meas ante hac ad solitam horam, nunc verò etiam citiùs deferri curans, easdemque Magistro tabellariorum, Viro alias humano, &Illustrissimae D. Vestrae amicis simo, commendans, quid amplius agendum mihi sit, ignoro; sed de hac infelicitate querendi justam causam habeo. Toties quoties à me ille monetur in Norimbergensem culpam rejicit. Benè valeat Illustrissima D. Vestra, &favere porrò pergat ei qui est Illustrissimae D. Vestrae Omni cultu, studio &officio