Latin
121.5 to 121.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 121.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Huic fini mitto nuper ad Amicum communem scripta, unà cum responso ejus autentico, ut utriusque nostrum ingenuâ libertate perpensa, mihi id consilii suggerat, quod publicè privatimque ex usu siet. Amicitiae jura, quae inter bonos sacra sunt, in praesidium &juvamen non adduco; satis de candore Illustrissimae D. Vestrae certus, ejusdemque infinita argumenta in scrinio cordis mei asservans. Quanto cum desiderio Nobilissimus Heinsius operis mei editionem praestoletur, apographum epistolae hodie mihi redditae testabitur. Ita hinc inde monitis, votis, precibusque Amicorum ad opus illud praelo quàmprimùm committendum urgeor. Et misi quidem nuper in Hollandiam omnes ferè typos observationum Cometicarum aeri incidendos. Ex communicatione Illustrissimae D. Vestrae necdum quicquam misi. Nec mittam usquequò responsum ad has accepero, &tempus mittendi opportunum videro. Ex illis enim mensuram capiam, quam viam, sive potius justam libertatem &tutam prudentiam inter mediam semitam carpere debeam. Huic fini &harum epistolarum exempla, adjectis &marginalibus, ubique ità ponendis, quae non tantùm Operis, sed Cometa dis 22. Maji ad Ratisbariam visius. Landes &laudatis accipiendae. N43. ad Cometa mense Maji nusquam visius.