Latin
STANISLAUS LUBIENIETSKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 122
Unproofread scanNot analysed yet
Phaenomenon ud cingulum Andromeniae Septentrion. Cometa afficit admonet martales. N43. ad Occupati sibi ipsis vacare mequeunt, Ratishonâ Hamburgum die 22. Iunii 1665. PRO constanti erga me affectu &studio Generositati Vestrae debitas ago gratias, mequè vicissim singulariter devinctum esse agnosco &profiteor. De Cometa, vel potius vestigio aut reliquiis ejus à me &Illustrissimo Brunsvicensi Legato, qui me tunc temporis die 22. Maji in villam meam comitabatur, obiter observato, nunc quoque plura scribere non vacat. Subterranea P. Kircheri, ut &alia Doctissimi illius Viri, visu certè digna sunt. Mihi perplacet, quòd Generositas Vestra &apud illum, &alibi tam honorificam mei memoriam facere dignata fuit, cum à laudatis laudari amem, &placere iis qui aliis placent &mihi, qui mansurus sum constanter G. D. Vestrae. Paratissimus Servitor