Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 122-2
Unproofread scanNot analysed yet
Argumentis vestri mutui candoris accenseo nuperrimum de epistola mea nefandum paederastiae crimen indignanti stilo confodiente, judicium piâ &prudenti aequitate assistente datum. Ego tamen in illa circumstantias &alia, quae bilem movere fortè potuissent, omisi, ut ita medicamentum salutiferum citrà omnem iniquae &immodestae acerbitatis odorem exquisita caenarum ingenia appetentibus delicatiorum palatis praebeam. Quod quidem hîc vel rigidi morum censores &virtutis custodes non aspernabuntur, qui aliàs magis efficacia &vitiosos humores potentius educenda vel expellentia jure exigere possent. Quod ad Bezam attinet. Vir, quod meritò fatendum est, multae eruditionis, &ad nauseam doctus fuit, sicut de eo judicavit Vir quidam eximiè doctus, sicut etiam Seneca Fabianum Papyrium vocat orationis, etiam ad nostrum fastidium, nitidae auuctorem. Fateor tamen famam ejus, nec non Calvini à Silvestro Petra Sancta Romano Jesuita, reterrimi illius vitii paederastiae labe adspersam fuisse. Vidi autem quomodo Andreas Rivetus in suo Jesuita Vapulante utrumque ab hac infamia purget, &adferat multa per retorsionem, ubi illius nefandi criminis encomiasten nominat &reum peragit. Utinam tamen tàm Calvinus quàm Beza ab edendis de haereticis capitali poenâ afficiendis libris abstinuissent, cum &contra se eo ipso tulerint sententiam, cum legibus Christianae charitatis pugnantem. Hic certe excusari non possunt, licet ibi innocentes pronuncientur. Scio verò nullum probum, cuicunque sectae Christianorum addictus sit, abominandum illud Sodomitici vitii genus approbare posse. Omnino verum est quemque nostrum suos pati manes, &in multis nos labi. Ideo prudens &acutum est illud dictum: Nos foris esse lynces, intus talpas. Nam saepè non videmus manticae quod in tergo est: quae est vetus querela, tot exemplis ab omni hominum memoria confirmata. Quod ad effectus Cometarum attinet, multa ante eorum apparitionem mala vidimus &sensimus. Multa etiam bona fieri videmus &videbimus, si Deus nos superstites esse velit. Minantur tamen illi nuntii Caelelestes tristia, sed &pollicentur laeta. Illo vero nihil certius est, quam diligentibus Deum omnia cooperari in bonum. Bellum, quod inter Anglos &Hollandos in mari acriter geritur, utinam quamprimum &quàm aequissimis legibus componatur, &non orbem Christianum studiis dividat, nec, quod meritò verendum est, magnam ejus partem novis turbis involvat! Addere plura non vacat ei qui est Illustrissimae D. Vestrae Omni studio, officio &cultu addictissimus