Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 122-3
Unproofread scanNot analysed yet
STANISLAUS LUBIENIETZKI. Ratisbonâ Hamburgum die 29. Iunii 1665. Rustra est opera Generositatis Vestrae. Nam ut videt, litterae nonnisi decem diebus hùc perferuntur, quae sex diebus perferri debebant. Sed tentabimus, an hac via, quam monstro, melius succedere negotium velit &c. Quod opus vestrum attinet, ad superiores meas me refero, tempore nunc exclusus Aliàs reponerem etiam nonnulla ad vestras doctissimas die 6. Junii scriptas. De praelio navali jam habebitis particularia. Videbimus, quid nunc porrò possint Batavi, quid velint Angli, nec non Galli, Hispaniquè &alii. Is enim rerum Europaearum status videtur, ut velut uno catenae annulo rupto, reliqui etiam convellantur vel involvantur. Avertat à nobis omnibus Deus omnia mala. Qui tamen orbem Christianum amplius castigare velle videtur. Ecce verò fama fert mihi sit moris. Ecce verò quae ille vicissim ad me de Illustrissima D. Vestra scribit, hodie mihi reddita. Haec docent quàm magnam existimationem &spem ille de opere meo conceperit, cum tanto studio ejus editionem urgeat, &desiderium quo ipse ejus videndi ardet, in me quoque accendere conetur.