Latin
123.5 to 123.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 123.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quae de Christiana fide &appellatione scripsi, puto rectè se habere, si adsit vita quae in fide, sed &in ipsa appellatione omnino includenda est. Reliqua civili potius quàm divinae rei inserviunt, à me suo loco relinquuntur. Velle autem rem Christianam ad priorum Seculorum formam reducere, humanae non est, credo, opis. Imò verò soli illi Dec id in universum committendum esse dicere non dubito. Interim utinam omnes, ut in loco, quem Illust. D. Vestra indicat, epist. ad Ephesios monemur, supportemus nos invicem in charitate, soliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. Hosii scripta non legi fateor, praeter ea quae de fide edidit. Sat scio quid illi libro insit. Sed de his satis jam antehac mentem meam exposui. In praesentia pauca addam ad ea quae Illustrissima D. Vestra de Christianorum appellatione, &reponam ad ea quae Eadem de Ecclesia urget, quaequè optimo jure inter praecipua hominis Christiani officia, occasione &impulsu tàm illustrium Cometicorum phoenomenorum, nondum, ut videtur, cessantium, consideranda &inculcanda reputari merentur. Christiani appellationem ad id, ut quis pro vero verae Ecclesiae membro &Christi discipuio habeatur, ac in regnum caelorum introeat, nequaquam sufficere, toties dicit &docet Christus; de quo illud ἄνος ἔρα jure meritoque usurpari potest. Idque etiam Scriptores lacri nobis incuscant, &Christianum executione mandatorum Dei definiunt. Verè itaque Gregorius Nyssenus, veteribus Theologus dictus, epist. de profess. Christ Christia. Republica literaria abique tuta, si sit modestat. Pansophi situlus Deo soli comperit, Christianus censendus est quri fidem Symboli Apostolici profitetur, &vitam Christiam buinime argnam agit.