Latin
123.1 to 123.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 123.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quâ quidem in re nihil à me adhuc neglectum est, quod ad eam ritè promovendam, quò utriusque vestrûm, (quibus quantum debeam benè novi) aliorumquè Amicorum votis, &quod maximum est, publicae utilitati, cui mea studia &hos conatus devovi, satisfiat, facit. Nescio verò quae caussa sit nihil me responsi ab Amicis ex Hollandia, quos, ut operi manus admoverent, jam pridem &instanter rogavi, adhuc accepisse: cum tamen illi satis habeant ad initium rei faciendum. Postquam ad unas atque alteras mearum literarum responsum ab Illustrissima D. Vestra accepero, mittam illis inter nos adhuc communicata, eo, quem nuper indicavi, modo in ordinem redacta. Quibus quia necessariò Curtiana subjungenda sunt, dabit Illustrissima D. Vestra operam, ut ab eo responsum, non tantùm ad superiora, sed &ad haec quae adjungo, accipiam. Spero eum meam libertatem excusaturum, sed &ipsum Mathematicum Ingolstadiensem, si vel ei horum copiam facere velit. Omnibus enim bonarum literarum studiosis notum est, quibus legibus in Republica literaria vivatur, &tutam ubiquè esse libertatem, cui indiscreta adsit pedissequa modestia, sicut illa apud Latinum Pacatum, ni me libro destitutum à triginta annis lecta fugiunt, felicibus superbia, ita nempe ut illo teste nulli contigerit &abundare fortunâ, &indigere simul superbiâ. Opus meum mole non fore exiguum, praevideo. Convocabo enim Senatum Philosophicum, auspice Deo, qui solus Sapiens &Pansophus est (ita ut rectè cuidam Pansophiae titulum affectanti, Theodorus Cosmius, praeceptor olim meus, dixerit, relinqueret Deo Pansophiam, Angelis Sophiam, hominibus Philosophiam) ferè triginta Virorum, qui Symbolas justorum Commentariorum mensuram, majorem minoremvè implentes adferent. Sed quid agam? Perficienda sunt quae tàm benè adfecta. Vos ô Amici additis animum, visis toties experimentis. Studebo quidem ego, &omni mentis nisu conabor, ne exspectationem, quam ipsi concepistis &aliis fecistis destituam. Vos tamen ipsi videte &cavere ne minuat praesentia famam. Vos minimum experiar aequos &benevolos Lectores. Sed &alios Vestri similes adfore spero. Auferam verò haec &illa, qui alicui bilem movere possint. Quod tamen ut prorsus evitem, non est mearum virium. Et quis hoc unquam sub Sole habuit in sua potestate?