Latin
127.1 to 127.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 127.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Equidem nisi aliquot magnorum Virorum consensum haberem, non numerarem hîc duos Cometas, ne in me quadraret illud Keckermanni: Unus idemque Cometa &Orientalis &Occidentalis unius paralleli incolis apparere potest, quod qui nescierunt, aut non satis considerarunt, ita decepti sunt, ut unum eundemque Cometam pro diversis habuerint, &duos esse scripserint, qui unus fuit. Syst. Phys. l. 6. c. 5. Sed cuique patet me in his annotandis nil temerè, nil sine justâ vel ratione vel certè auctoritate facere. Quàm magna rerum mutatio hunc Cometam antecesserit, vidimus ex parte. Longum enim nimis foret funera Principum aliorumque praestantium Virorum prosequi. Praecipua aliquot enumerare sufficiat. Aistulsi Longobardorum &Edelvaldi Merciorum in Anglia Regis Anno 756. Alphonsi illius Catholici Regis Hispaniae 757. Garciae Ximenis Regis Sobrarbae 758. Oswaldi Regis Northumbriae 759. Inter haec videas Sigebertum West-Saxonum Regem à subjectis ob crudelitatem Anno 755. pulsum, anno proximo Beornredum Merciorum tyrannum eandem fortunam expertum, Eadwertum regem Northumbrorum regno relicto Anno 758. monasterio se includentem, Pipinum Saxones, Constantinum Imperatorem Sclavos debellantem. Sed ad Cometam veniamus. Desiderius XXIII. Sigonio XXII. Paulo Warnefrido at Sabellico XXXII. &ultimus Longobardorum Rex pacto cum Pontifice foedere usque ad annum 767. integro novennio egregiè &propè sanctè, ut Sigonius ait, se gerens, toti Italiae magnam laetitiam attulerat, Constantino Imperatore interim in dissentientes de religione foedè saeviente. Eodem illo, quo Cometa fulsit anno, Edelbaldus Northumbrorum Rex de Edwino Scotorum Rege invasore caeso &fugato insignem reportavit victoriam. Oengus verò Pictorum Rex, qui initia regni sui ut carnifex, teste Bedae continuatore, jecit, illud hoc anno finivit. At Constantinus Imperator 763. debellatis Bulgaris cum triumpho Constantinopolin rediit. Pipinus inter haec rem contra Vaifarium Aquitaniae ducem, bellum sibi rupta pace inferentem, feliciter per hos annos gessit, usquedum nefarius ille tot malorum auctor Pipini gratiâ à suis occideretur, &Pipinus totâ Aquitaniâ 768. potiretur, mox naturae debitum soluturus. Ita his quoque exemplis docemur bella, funera Principum aliaque mala Cometam antecedere, &laeta quoque eos sequi. De hoc bello Caroli aliisque Sabellicus prudenter judicat.