Latin
127.5 to 127.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 127.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sic enim ille: Carolus ea indole &fortuna qua fuit, non solùm id bellum ex sententia confecit, sed Aquitania subacta Vascones domuit, superatisque Pyreneis montibus Saracenos ex caetera Hispania pulsos in Bethicae angulum compulit. Enn. 8. l. 8. CLIX. Anno Christi 763. Cometes in Oriente anno 22. imperii Constantini apparuit: quem frigus intensissimum à Calendis Octobris usque ad mensem Februarium durans, secutum est, quo pelagus Ponti, quasi in formam lapidis, spatio 100. milliarium ita fuit induratum, ut à superficie in profundum 30. cubitos haberet. Nivis quoque copia tanta fuit, ut ad altitudinem 20. cubitorum mare gelu indurationem texerit, pedibusque calcari potuerit. Februario autem mense instante, glacies instar montis in diversas species est concisa. Stellae quoque hoc ipso anno, de caelo cadere multis visae sunt, unde finem mundi instare, homines miraculo perterriti putarunt. Balgares occisis principibus suis, Zelet in ducem elegerunt, qui postquam gravi bello à Constantino victus fuit, à suis interfectus est, ac in locum ipsius Paganus substituitur. Constantinus Bulgares navali praelio invadens, naufragium passus, multa 1000. hominum amisit. Turci cum Arabibus hoc anno egressi, bellum instaurarunt. Stellae de caelo denuò cadere visae sunt; unde siccitas aëris magna secuta est. Rockenbachius. Nnotat hunc Cometen ad eundem annum Funccius, qui Doceten vocat. AlAstedius quoque &Ricciolus eum memorant, eique frigus ingens, siccitatem &Turcicae potentiae augmentum successisse dicunt. Annotat &Sigonius l. 3. de regno Italiae ad annum 764. &765. &Calvisius ad 764. haec prodigia, ut &trajectiones stellarum, quae sueto naturae ordine fieri, &frequenter sine ulla Cometarum a ritione accidere in aperto est. Laeta hunc Cometen secuta proximè vidimus. tamen hic pauca addamus. Anno 769.