Latin
131.1 to 131.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 131.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Dec. 1. 19. p. 168. Vid. &p. 171. Aventinus quidem verbis Ludovici Pii non sine magno praeliorum labore finitum esse ait: sed hâc ratione Bojariae regnum usque ad Dravum fluvium ejusque ostia prolatum, &inde regionem illam Osterricham &Austriam, id est, Orientale regnum Bojorum nomen accepisse prodit. Annal. 4. Anno 792. Constantinus matrem ad consortium Imperii accipit. Mitto quae posthac prosperè à Pipino &Ludovico Caroli filiis, illo Italiae hoc Aquitaniae Rege contra rebelles Beneventanos, tùm ab illo contra Hunnos, à Patre contra Saxones, à Constantino Imperatore contra Bulgares gesta, &ad alia propero, dicere hîc contentus, quod de temporum istorum ratione ait Sabellicus*. Et res humanae per hume modum fluunt, ut nihil sit in his tàm certum quàm certa inconstantia. Sic &infra: Et haec tùm Bizantii, quum alibi terrarum novi in horam extitêre bellorum motus, uno enim tempore velut ex composito Saxones &Hunni à Carolo defecerunt, &Bavari Forojuliensibus &Longobardis, qui adhuc in ea terra agebat, bellum indicunt. CLXI. Anno Christi 800. Jo Praetorius describit Cometam, quo imperium Rom. translatum est ad Carolum. Ricciolus. CAeva profectò multa &acerba Cometen praecesserunt. Anno 796. Saraceni proD vincias imperii vastarunt. Hunni bello domestico laborant. Anno 797. Constantino Imperatori à propria matre &conjuratis oculi eruuntur. Sed hanc calamitatem portendit ei similis crudilitatis, quam antè quinque (ut Calvisius, vel 6. ut Egnatius habet) annos in Nicephorum, Christophorum &Nicetam patruos exercuerat. Irene excaecato filio eodemque paulò post mortuo &mariti fratres in exilium mittit ac trucidat, ut imperio potiatur. Tot horrenda facta citrà Cometam ambitio saeva portendit. Taceo Cenulphi Merciorum in Anglia Regis, qui Cantauriorum regnum crudelissimè vastavit, &Edelbertum Regem eorum cepit, ac oculos ei eruit, manusque, exacrandum facinus. Taceo &motus Saxonum cruentos, &alia tristia quae Cometam praecesserunt. Verbum addo de rebus Romanis, populo illi feroci, libertati innutrito pax undique Italiae reddita &praestita luxuriam, haec seditionem portendit. Leo enim Pontifex à conjuratis malè habitus, ad Carolum M. confugit. Ab hoc Romam reductus magno cum gaudio &honore recipitur.