Latin
131.5 to 131.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 131.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Utrumque tanti patroni potentia citrà Cometam portendit. Quod ad Carolum attinet, laetus Romae anno 800. adventus, laetus &orbi Christiano ejus ad majestatem Augustam eodem anno 800. ut Adelmus, Avent. Funccius, Serres, Calvisius, Egnatius, Petavius, Alstedius &alii, vel 801. ut Warnefridus, Ritius, Sabellicus, Sigonius, Bucholzetus, Helvicus &alii putant (ut Adonem in 799. annum &alios in 802. hoc ponentes praeteream) evecti principatus fuit. Aventinus, prudens omninò &candidus scriptor, postquam initio l. 4. questus esset, Imperatores Romanos Asiatico luxu, Graecanico ocio Constantinopoli effoeminatos fuisse, Romamque mundi caput sastidivisses, Urbs, inquit, potens, urbs orbis Domina, deserta, orba, essata, Germanos Carolumque M. accivit, adoptavit, civitate &jure Quiritium donavit. Carolo data Imperatoris dignisas magnam profecto, at prosperam, Reipublicae Christianae mutationem attulit. Cometam ante eam luxisse non miramur, qui toties Cometas post tantas in orbe mutationes maximas luxisse vidimus. Portenderunt tamen, ut sic dicam, tantam conversionem, Imperatorum ab urbe Roma &Italia absentia, tùm capitalia odia quibus à Romanis dissidebant. Accessit tunc muliebre &impotens in Oriente imperium. Verè Sabellicus: †Imperabat Byzantii per id tempus Irene, quae etsi omnium prudentissima, quia tamen foemina Leoni Pontifici materiam praebuit imperii nomen alio tansferendi, quum syzantii tantum diu esset imperitatum. Sed audiamus &Aventinum, qui amplius rem acu tangit. Ita verò ille F: Incubabat per idem tempus Romano Imperio foemina, adeò virtus Vid. Egnat. de Rom. Princ. I. 3. initio. 4. Enn. 8. l. 9. Italica, Romaque, victorque gentium populus, rerum domini degenerarant.