Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 134
Unproofread scanNot analysed yet
Cometae bona malaque partendunt. Vicissitudo rerum est perpetum. Haereticos esse capitali partia mulctandus Beza post Calvinum vitale Anentit Damnis nemo conscicritiae caussam. Conscientiarum imperium, sali Derelinquendum. Libertaes justa à Deo defenditur. Deus libertatis tutor &mentium inspector. Cometae homi &alae parreidunt. Heinsium Patrem haec talia, ut &indices librorum, praesertim recentium, valdè desiderasse. De figuris Cometicis &reliquis R. P. Curtii responsum exspecto. Heinsiana mecum communicata fuêre gratissima: cui paratissima mea obsequia &constantem affectum deferri rogo. P. Curtium saepius monui de responso ad literas vestras. Sed video, illum quò magis senescit, eò tardiorem fieri. Quamprimum autem aliquid accepero, statim illud transmittam. Salisburgensis iconismi Cometici exemplaria, ut Generositati Vestrae procurem, sedulò operam dabo. Hosii scripta reliqua, ut adhuc legat Generositas Vestra optem. Multa enim bonae frugis in illis inveniet. De fide sententiam meam saepiùs explicari, &vellem omnes ita credere &vivere, praesertim Amicos meos, ut vult Deus, culus voluntas ex eo, quo religionem Christianam &Ecclesiam instituit modo, incognita esse nequit nobis, qui antiquitatum &literarum cognitionem habe mus. Fateor tamen cum Sancto Apostolo, veram fidem esse donum Dei &non dari nisi invocantibus illum. Sed ad alia. Sunt qui ingentem Hispanorum in Portugallia factam cladem: nec desunt, qui Regis Hispaniae mortem divulgent. Ita tot Cometarum apparitiones tristia nobis &laeta attulisse viderentur. Tristia illis, ad quos inde damna: laeta iis ad quos gaudia &commoda redundant. Quod communiter in rebus sublunaribus accidere solet, ubi unius generatio, alterius est corruptio, &reciprocè. Nimis sunt manifestae rerum mul tationes in orbe, majoresque imminere videntur. Sed ego maneo semper G. D. Vestrae Paratissimus Servitor,