Latin
DE RAUTENSTEIN
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 134-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE RAUTENSTEIN. Hamburgo Ratis bonam elie 29. Iulii 1665. Bscoena illa Bezae Rivetus aetati juvenili adscribit, &alioqui Bezam &Calvinum acriter tuetur. Ego litem illam meam non faciam. Maximè tamen improbo utriusque sententiam, &quidem publicis scriptis editam, de haeretis quales illi ipsi vobis aliisque sunt) capitali supplicio afficiendis. Nemo enim damnabitur ideo, quòd neminem conscientiae caussa ad rogum, vel alioquin ad necem damnet, imò si nec verbis eum damnet, charitatis Christianae memor, sed officii. Cujus ratio exigit, ut quae soli Deo competunt, ei relinquamus, qualis est inspectio, cura &dominium conscientiarum. Ille enim est Omniscius &Omnipotens. Summarium, Operi meo ad marginem addi caeptum, non displicere Illustrissimae D. Vestrae, ex animo gaudeo. Cupio etenim in omnibus pro virili cuncta ita peragere, ut ab Illustrissima D. Vestra approbentur. Ejus enim judicium maximi facio, in istis praesertim quae ad Rempublicam &vitam civilem pertinent: tum etiam quae ad stylum, de quo Illustrissimam D. Vestram ut &Clarissimum Heinsium &Bullialdum, tanquam primi commatis amicos sincerè consului. Nec diffiteor vestra monita mihi placuisse, hoc praesertim exulcerato seculo necessaria. Quod reliquum est, non dubito Deum libertatis meae modestae, &nil nisi publica commoda spirantis, fore patronum. Ei quoquè conscientiae meae constat optimè, ut &uniuscujusque mortalium, ratio. Ego testor, me cuique in Sacris integram conscientiae &religionis relinquere libertatem, &diversitate sacrorum suo loco positâ: hîc nonnisi Philosophica &civilia tractare: utpote bonarum literarum &boni publici amantissimum. Atquè hoc me apud omnes, quos appellavi, excusandum jure meritoque &sat abundè excusabit, dummodo aequitati locus sit. Cometas non tantùm tristia, sed &prospera praenunciare, saltem antecedere, toties dixi, imò &probavi. Quam in rem egregia epistola, Vienna Kalendis Januariis hujus anni auspicibus scripta, nuper in manus meas &conspectum venit, meae sententiae conveniens, sed &nuper ab Illustrissima D. Vestra expressam, tristia (quae Cometae afferant, saltem praecedant) his, laeta illis esse, confirmans. Ipsa enim natura &experientia jugis docet, unius generationem esse alterius corruptionem, &contra, sicut prudenter Illustrissima D. Vestra judicat. Quam bene &feliciter ac diu cum suis valere cupio. Illustrissimae D. Vestrae glum Omni studio, cultu &afficio emula audiui