Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 142-3
Unproofread scanNot analysed yet
DE RAUTENSTEIN. Hamburgo Ratisbonam die 19. Augusti 1665. f Ihi quoque breviloquentiam imponit rerum scribendarum inopia, sed &Moperis suscepti ingens &assidua cura. Adeoque sicut nuper scripsi, ita nunc ago, &brevem epistolam scribo. Dolendum est nos in talia incidisse tempora, quibus passim jaceant bonarum artium studia, &cristas magis magisque erigant &animos sumant vitia. Ego tamen nihilominus insto operi &instituto, boni publici amore (quod reverâ non temerè toties repeto) &fiduciâ opis divinae, Amici Hollandi pergunt feliciter saltem in aeri incidendis &imprimendis figuris Cometicis.