Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 143
Unproofread scanNot analysed yet
Ego qui non quidem majora, praegravia tamen viribus audeo, spero me munificentiâ aliquorum Patronorum adjutum iri. Ingratos caveo &cavebo semper. Sed utinam non nostro malo, quinam isti sint, discamus. Indignum profectò est honestis, tantò magis praeclaris Viris hoc ingrati animi quod malorum pessimum vix meliore quàm ingratitudinis vocabulo dignum est) vitium: quod multas etiam laudes &claras alioqui dotes aliquando obfuscat. Ex adv verso autem Virtus repulsae nescia sordidae Intaminatis fulget honoribus: Nec sumit aut ponit Secures Arbitrio popularis aurae. Virtus recludens immeritis mori Caelum, negata tentat iter viâ, Coetusque vulgares &undam Spernit humum fugiente pennâ. Quae Horatiana, felici illo Augusti seculo nata, nota, quamvis Illustrissimae D. Vestrae hîc ponere memorati ab Eadem Horatii occasione volui, ut extet isthoc