Latin
145.1 to 145.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 145.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
annotavit, apertè eundem ab isto 842. in Aquario viso distinguit. Sed iterum obstat dici ab eo quod antecesserit funestum Lotharii cum fratribus bellum. Atqui hoc anno vertente ab obitu paterno, ut auctor vitae Ludovici &Nithardus (qui ut sanguine proximus, pars magna horum fuit, fratres enim discordantes conciliare studuit, &tandem unà cum aliis conciliavit) Ado, tum recentiores Auctores Aventinus, Sigonius, Funccius, Serres, Calvisius aliique fide digni scriptores, gestum esse produnt. Regino tamen &Sigebertus, Bucholzero teste in 842. referunt. Nec invenio quenquam qui bellum hoc in sequentes annos producat, ut ideo Cometa anni 843. illud praenunciasse dici possit. Sed &de hoc retuleram ad Humanissimum Ricciolum, à quo literas die 8. Marrii datas insignis eruditionis, industriae &benevolentiae plenas, dum haec 5. Aprilis Gregor. primum commentarer acceperam. Cum autem talia sibi in reformanda Chronologia occupato grata esse agnoscat, &pluria ejusdem generis communicari sibi postulet, id non invitus feceram. Quod si verò hîc quoque Cometa anni 843. à prioribus distinctus subsistere possit, gratulabimur stellarum crinitarum familiae de facta hic quoque accessione. Tantò verò magis, si in hunc annum tres illi Cometae à Cardano in Libra, Ariete &Aquario observati referri tutò possint. Hoc quidem auctor Diarii Europaei part. 6. c. 387. fecit, &textus Riccioli indicare videtur. Qua de re speciatim Virum illum Humanissimum, qui candore &diligentiâ se ipsum vincit, tunc consulueram. Sed nil amplius ad haec mihi respondit, quàm me recte Cometam illum celebrem in Annum 837. conjecisse. Interim ne illam Cometarum auctionem immeritò quaerere videar, malo vel de meo jure cedere, quam alicujus temeritatis suspicionem incurrere. Sed jam ad eventus Cometae veniamus. Praecipuus inter eos est ille parricidalis fratrum furor. De hoc Anonymus ille in vita Ludovici. Vertente autem anno (à morte scilicet Ludovici) in die Ascensionis Domini sit bellum Fontaneum in Burgundia à quatuor filiis ipsius Ludovici, Carolo scilicet, Lothario, Ludovico &Pipino: ubi multus effusus est sanguis humanus. Miror Carolum natu minimum praepositum Lothario natu maximo.