Latin
145.5 to 145.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 145.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Magis autem quatuor filios pro tribus &quarto nepote (Pipinus enim Ludovici filius istius Pipini pater ante patrem, ut diximus, obierat) poni. Accuratius Ado: Lotharius post humationem gloriosi patris, sequenti anno ab Italia egressus, totum imperium arripere molitur. Ob id adversus fratribus, in praelium Fontaneticum eos concitat. Juncti duo aduersus unum, heu, omnibus Christianis lamentabile bellum &sociale ac civile conserunt. Non armis dissimiles, non habitis gentis distincti, solum castris obversi. Francorum innumerus populus acie gladii feritur, &olim gentibus caeteris formidabilis, in vulnere suo bacchatur. Cruenta victoria, duobus tamen fratribus inscribitur. p. 230. Prudenter caussam funesti istius belli Ado in arroganti Lotharii ambitione monstrat. Mux tamen, ut &Anonymus ille, pacem laetam, postquam Lothario Imperatori pars Franciae, quae ab eo Lotharingiae nomen accepit, aliis Belgica &Austrasia vocatur, Ludovico Bojo, ut &Serres affirmat, Burgundia (hanc tamen Lothario Sigonius, Aventinus &Peravius deputant, Ado in duas partes dividit) accessisset, Carolo Francia, Pipino &fratri ejus Carolo Aquitania cessisset, successisse scribit. Aventini verba memorabilia praeterire hic non possum, qui Ludovicum Imperatorem incolumitati Reipublicae longissime post se non consuluisse sic docet: Si, inquit, factum parentis de dividundo imperio aemulatus fuisset, haud tàm citò Imperium, vires Francorum occidissent. Nec tantum armis licuisset, neque tantum sanguinis Christiani, parricidiali bello effusum adhuc Respublicam lugeret. Sed nihil versatilius fortuna, vulgatum apud nos proverbium est. Summa quaeque tandem ad ima rursus relabi, quae si amplius intendantur, in nervum erumpent, habenisque laxatis sensim, donec occidant, remittuntur.