Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 146
Unproofread scanNot analysed yet
Vestrae &Curtianae Comunicatione Heinsianam, utpote tempore priorem, &unâ Fornelianam &Rudbeckianam subjicere voluerim, nisi illae figurae, quas identidem literis urgeo, tempestivè mittantur, alias communicationes, quibus suae jam figurae adsunt, praemittere necesse habebo; ne scilicet turbetur numerus, quem figuris addendum esse, Amici Hollandi omninò volunt, nisi fortè figuris numerus, non servato Communicationum ordine apponatur, de quo Bibliopoegi &Lectores seorsum moneri possent. Optare Illustrissimam D. Vestram cum desiderio conversationem cum Viris Doctis &Praestantibus facilè credo. *Natura enim rapax est similium, sicut Naturalium rerum scrutatores experientiâ edocti dicere solent. Otium abundans &uberem quietem promovendis non tantùm studiis humanioribus, sed &usibus publicis Illustrissimae D. Vestrae ex animo precor: &maneo ad tumulum usque Illustrissimae D. Vestrae Omni studio, cultu, officio