Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 146-2
Unproofread scanNot analysed yet
STANISLAUS LUBIENIETZKI. Dieteldorffio Hamburgum die 19. Augusti 1665. Usticantem me hîc inveniunt gratissimae Vestrae, &proinde Laconicum. REgo me quotiescunque licet ac datur, taediosis Comitiorum negotiis subduco &huc confugio, parando mihi secessui &quasi portui, pro tempestatibus, quas praevideo non unas. Deus faxit, ut falsus sim vates! Sed facilè fieri posse video, ut maximae passim turbae orbem Christianum confundant. Egos utinam extra eas &quasi jam in caelo vivere possim, meae me virtuti &libris involvens; Quae hinc scribam, non habeo, nisi quòd ferricudina rectè procedat, quòd messis utcunquè felicitèr colligatur, quòd domus haec in dies perficiatur; quam ruinosam inveni, commodam tamen, Deo volente, meis relinquam: quod ille de Roma lateritia olim, ut nosti, dixit, si parva magnis componere licet. Quod Generosa D. Vestra apud Clarissimum Heinsium denuò tàm benignam tamque honorificam mei mentionem facere voluerit, pro eo maximas quas possum gratias ago. Licet enim tantis laudibus me planè imparem agnoscam, &omnia inferiora in me deprehendam profitearque, novit tamen Generositas Vestra quantoperè laudatorum hominum laudibus &amicitiâ delecter. Ipsi autem D. Heinsio faxo, ut aliquando constet, quanti eum faciam, quovè affectu prosequar. Proximè ex urbè plura. Interea maneo ut semper G. D. Vestrae Paratissimus Servitor DE RAUTENSTEIN. Hamburgo satisbonam die 29. Augusti 1665. Uòd aliquando me ad Illustrissimam D. Vestram scribere memini, studia nobiscum, ut domi delectant, non impediunt foris, ita &peregrinari ac rusticari, ex Tullio desumtum, id jam eandem exemplo suo comprobare postremae literae, in suburbano datae, loquuntur. Animadverto Illustrissimam D. Vestram magis magisque vitae illius rusticae oblectationum, &utilitatum foecundae matris, &otii liberalis, ac studiorum altricis dulcedine capi, ut de secessu quieto seriam cogitationem suscipere videatur, turbarum forensium pertaesam, &futuri (sed absit omen) providam. In memoriam mihi revocavi hâc occasione ea, quae Plutarchus egregio Commentariolo de exsulio Philosophicâ facundiâ complexus est. Et meritò quidem, quia haec ad utrumque nostrum pertinent. Agunt enim de exsulio necessario, quale mihi &tot aliis subeundum erat, &voluntario, cujus species foret, relicto magistratu &foro tumultuoso, locum eligere commodum in quem secedas, ut libertate Tua fruaris, &quod est potissimum, inquit, quietem, cujus sitis plerosque tenet, plerumque in manu Tua habeas. Illud exemplis praeclarissimis Thesei Athenarum, Camilli Imperii conditorum, Themistoclis &Ciceronis, patriae Servatorum, aliisque mitigat &edulcat. Hoc Xenophontis, Thucydidis &aliorum multorum praestantissimorum Virorum exemplis &rebus optimè in exsulio gestis commendat. Et utrumque quidem ita tractat, ut quivis non immeritò &illud aequissimo animo ferre &hoc ultrò amplecti debere videatur. Sed quàm benè illa ad rem quadrant!