Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 148
Unproofread scanNot analysed yet
caelestia nemo, sed quisque seipsum accuset. Ratishonâ Hamburgum die 24. Augusti 1663. Xtorsi tandem R. P. Curtio responsum illud, licet curtum, &quale timueram. Video enim, &nuper ipse deprehendi, bonum istum Senem in dies flaccescere &graviorem reddi, praesertim cum ipsi interea non parcatur, sed diversis laboribus publicis privatisque oneretur. Contenti ergo esse debebimus hoc Catone. Addidit tamen ille, quod à se non potuit aut voluit alterius (Joan. Nicolai Maralti de significatione Cometarum, deque Astrologia universa ex praelectionibus R. P. Eusebii Truchses S. I. Phil. Prot. in Univers. Ingolstad. )scriptum, mihi quantum per temporis angustias inspicere licuit, non indignum visum quod veredario tradatur: licet id primò per aurigas mittere constituerim, parcendo sumtui. Sed quia modus ille &longinquus &incertus est, visum fuit hunc praeferre, speranti id Generositati Vestrae non displiciturum. Quae si Curtio forsan respondere velit, meo quidem judicio paucis id facere, &sic tentare posset, an superioribus Vestris adhuc latiùs respondere velit, si fortè, impetus aliquis illum, ut solet, capiat rapiatvè. Tale quid nescio an mihi quoque his diebus contigerit. Cum enim in villa mea, unde nudius demùm tertius redii, rusticarer, natum est incogitanti, &omnia alia agenti, hoc quasi carmen (nam carminis nomen apud artis peritos non merebitur aut sustinebit, quod si ita videbitur Generositati Vestrae aliisque Amicis, operi vestro praefigi queat. Quod quidem fieri opto, &boni ac aequi consuli oro. Scripsi enim id quicquid est, planè ex tempore, sine omnibus librorum aut aliis adminiculis, inter domesticas &rusticas curas, à quibus tamen publicas nunquam sejungo, P. Kircheri epistola mihi perplacuit. Rogo si fortè Generositas Vestra ad illum denuò scribat, ne gravetur memoriam mei ipsi refricare, &veterem amicitiam mihi conservare. D. Naerani stylus ita meo palato arridet, ut vellem me pluraab eo habere posse. Similis valdè videtur meo quondam Balth. Venatori, cujus quamplurimas ad me epistolas asservo inter rariora, ut Gryphi suum aurum. B. V. G. D. Vestrae Paratissimus Servitor