Latin
DE RAUTENSTEIN
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 148-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE RAUTENSTEIN. Hamburgo Ratis bonam die 2. Sept. 1665. ORatum quidem mihi est istud curtum R. P. Curtii responsum. Sed tamen, ut quod res est dicam, non, ut nomini ejus, meae exspectationi, ipsius què argumenti, quod tractandum mihi cum illo suscepi, dignitati respondet. Dabo operam ut illi paulò post rescribam, impediente animum meum, aliàs promtum, negotiorum multitudine &levi quadam virium imbecillitare. Interim illi plurimam salutem adscribo &de libro illo doctissimo, de significatione, Cometarum dequè Astrologia universa, (quem evolvi, quantum per alias occupationes licuit, &multum pro me facere animadverti) gratias ago, ut &ipsi Auctori de amica salutatione, exspectans avidè literas, quas ad me scripturum se esse promisit. Amplissimas verò Illustrissimae D. Vestrae gratias ago de Carmine gratulatorio, quod quidem ut solidae nostrae amicitiae monumentum, &singularis benevolentiae vestrae erga me documentum, perplacet. Sed hoc unicum ad illud dicendum habeo, quod immodicas laudes mihi Illustrissima D. Vestra tribuat, quae meam tenuitatem ex sua magnitudine aestimat. Itaque si fieri posset, temperari illa elogia vellem, ut cum debita modestia mea convenirent, Non tamen propterea ingratum est Illustrissimae D. Vestrae in me studium, nisi quòd ea mihi, quae in me non sentio, nec agnosco, admetiatur. Utinam mihi dives, saltem benigna ingenii vena obtigisset, quo carmine digno laudes Illustrissimae D. Vestrae complecti possem! Sed qui post Venatores, Gruteros, Titios, Sprengeros, aliosque felicissimos Poëtas, anseris ritu post cycnos strepere hic auderem?