Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 157
Unproofread scanNot analysed yet
Sed philosophari amplius non vacat. Satis enim, hae quoquè vice, impetu amicitiae &virtutis, semper quàm maximè colendae, abreptus, produxi epistolam, quamvis proximè brevissimam ab Illustrissima D. Vestra negotiis majoribus distractâ aeceperim, quae ideò operi meo cum aliis non inserenda, intra privatos amicitiae parietes manebit. Gruterianum autographum, quod heri accepi, adjungo, &Illustrissimam Dominationem Vestram cum suis benè valere cupio. Illustrissimae D. Vestrae. Omni studio, cultu &officio addictissimus