Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 157-2
Unproofread scanNot analysed yet
STANISLAUS LUBIENIETZKI. Ratis bonâ Hamburgum die 17. Septembris 1665. Roximè brevibus Generositatem Vestram compellavi. Nunc deberem pro lixus esse respondendo binis Vestris. Sed &nunc paucis id me facere oportet. Sum enim accinctus excursioni in villam meam, &variè distractus. Quamvis optem gratissimis Vestris respondere me posse, magno cum judicio &sinceritate scriptis. Interea rogo, ut quae porrò adferentur, diligenter mecum communicentur, praesertim de rebus Polonicis, fortè brevi aliam faciem induturis. Sicut &caeterae Europeae. Nam omnium rerum quendam velut orbem esse, experientia testatur. Sapientissimus ille, qui per omnia suam voluntatem divinae, sequè ad regulam hanc unicè conformat. Sed philosophari nunc non licet. De mea apud Clarissimum Heinsium &Bullialdum crebra mentione, Vimaximas ago gratias. Doleo sanè quòd mihi non liceat ejusmodi insignes ros, ut animo, sic &calamo saepiùs venerari. Sed excusabunt me publica privataque. Nam &haec eò gnavius nunc curo, ut istis aliquando eò commodius subducere me possim. Paraenesin Barclai à me in maternam linguam translatam nescio quàm feliciter, licet nonnullis valdè placuerit) videbo, ut proximè transmittere possim Generositati Vestrae. Promisi Amicis idem me praestiturum in praescriptionibus Tertulliani, Commonitorio Lyrinensis, Richeliacis quibuscam, Perronianis &aliis quibusdam similibus. Sed nescio an stare verbis possim. iam haec talia otium &alia nonnulla requirunt, quae mihi desunt. Sed abrumpere cogor, maneoque G. D. Vestrae Paratissimus Servitor DE RAUTENSTEIN. Hamburgo Ratis bonam die 26. Septembris 1663. QUae nuper de acri cruentoque conflictu scripsi, confirmantur proh dolor! narrationibus, ex variis locis ad me missis. Variant quidem eorum auctores studiis partium obnoxii, &ut suam cladem extenuantes, ita hostilem exaggerantes: (nam Varsavia 1500. ex Lubomirscianis, ex Silesia iterum 2500. ex Regiis cecidisse scribitur) sed qui citrà affectum rem referunt, majori clade Regios affectos esse, &2000. eorum occubusse, 1700. captos esse fatentur. Sed aliter me de his certiorem reddidit Tribunus ille Niemiericius, qui cum Juniore Lubomirscio re infectâ Varsavia profectus festinatis itineribus, per media ferè castra Regia, post illum conflictum non sine periculo, noctu transiverat, &in castra Lubomirsciana reverterat. Nempe agmen illud Regium fusum fugatum. Lege, in INE gr, fac lateana. Ficuistimali rerum est perparua, Divina voluntas ubique spectandia §amnis, Niemirrcius Tribunus dissidio Lubomirsciant componenas studet, Pius erga patrium, etiam verculi odio te prosequentam, estoFictoria mo derati utenAurm. Caeptivi Sacramentu adacti arma contrae victorem sumere non debent †Jussurari dum omne Sacrosanctum esto divini nominis respeCη, Tristia saepius eventus reddit laeta. Justitiam si custodis, var cem nulla sanguinis imperi Atu entis, Prudentia futuris malis occurrit, dum ra augurat &fugienda esse docet. Idque solidè satis. Dei longae