Latin
DE RAUTENSTEIN
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 174
Unproofread scanNot analysed yet
&fida Reipublicae restintendia. Bella nari Cometis sed avaritiae, &nambitioni adscribenda sunt. Auctor epigri gratulatoria Amnicor salua debita modestia retipit. Justitiae, Aequitatis, &sidei tenax esto, Fides in rehus injustis non canda, daeta semel, semper servavidat. Animi ba &virtutes praedica, expende iisque fruere. Nam quo jure ibi lynces, hic talpae simus? Et cur potius tristia &laeva quam laeta &dextra ex Cometis auguria ominaque captemus? nisi forte quod illa mereamur, his nos indignos esse, propria peccata pronuncient. Quod si è populi turba exempla huc colligamus, integra &maxima volumina eis farciemus, imò numerum arenae &guttarum maris aequabimus. Aeterna nempe lex illa est de omnibus rebus lata: nasci, denasci, oriri, &mori. Cujus inter quotidiana &assidua exempla Cometas, Eclipses, meteora videmus, &ut adversa prosperis temperata, ita laeta, dubio procul lascivientem ferociam paritura, tristibus castigata. Utinam nobis omnibus quàm obtigit mortalis tàm obtingat moralis aequalitas! quae non tantum celebrari, sed ¶ri, dari, defendi meretur. Quantò verò magis sanguine majorum parta, lege &fide publicâ juratâque data &tandiu servata postliminio digna est restitui? Mensura justitiae quae ex potentia capitur, ad Poenos, Thessalos, Graecos, quorum fluxa fides locum proverbio fecit, releganda est, ubicunque reperta fuerit. Dictum illud, in summa fortum id aequtius quod validius, ipsa civilis disciplina, judice Lipsio, ad barbaros relegavit. En verò solidam &falli fallereque nesciam regulam, quàm in opere meo exemplo Illustrissimae D. Vestrae aliorumque toties monstro: Divina voluntas ubique spectanda §anda. Hanc &ultima Illustrissimae D. Vestrae epistola memorabilibus commendat verbis, ma gno equidem cum animi mei acerbaeque sortis solatio. Cum tamen hanc arte &industriâ corrigere concessum sit, aequum censui Illustrissimae D. Vestrae commendare avitae aequalitatis, quae sola illustri illo Graecorum exemplo Rempublicam Polonam honesta &stabili pace beare potest, restitutionem, ut eam apud Amicos &per eos in Republica promoveat. Sed quae praestari ab Illustrissima D. Vestra non possunt, ea nec à me dicta sunto. En verò pacis Polonicae spem indubitatam! Sed quae apud me aliosque nondum fidem invenit, ne, ut nuper credulitati nostrae illudat. En &Amici N. manum, quae nil nisi bella proferta Anne horum caussa Cometarum apparitio, &non potiùs vetus ambitionis avaritiaeque malum pronuncianda erit? A Clarissimo Heinsio accepi hodie nonnis hil literarum. It quidem valetudo ejus in melius. Nondum tamen Ille ad commercium literarum solitum redit. Studia mea publico testimonio ornare decrevit: imò jam aliquid perfecit brevi exhibendum. Vereor ut exspectationi laudibusque utriusque Vestrûm, quas magno cumulo in me confertis, ferendo simDebito tamen cultu benevolentiam vestram prosequor, omniaque ut ex animi sententia vobis fluant, precor Illustrissimae D. Vestrae Omni studio, cultu &officio addictissimus,