Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 174-2
Unproofread scanNot analysed yet
STANISLAUS LUBIENIETZKI Ratis bonâ Hamburgum die 19. Octobris 1665. D. Cichovii scriptum, cujus Generositas Vestra meminit, non vidi. Nec talibus delector, ut novit, Justitiae &Aequitati ex asse addictus, &semper pro servanda fide data militans. Censeo enim cum Sapientibus &probis, eam quidem, in rebus iniquis aut injustis, non esse dandam: datam autem semel, semper servandam. De bono Animo bonaque Mente hominis ex cellentissimè philosophatur Generositas Vestra, ut Senecam aliquem, aut simi lem ex veteri Stoa me legere existimem. Et haec omnia publica luce dignaDoleo vero quod paria facere, aut responsum pro merito dare nequeam, tempore ferè semper exclusus ac destitutus. Asceticos priscos legisse Generositatem Vestram, uti non dubito, ita gaudeo. Inter eos memini me quondam etiam invenisse quendam, qui dissimulato nomine Idiotam sese per modestiam vocavit, Vir omninò pius, &praecipuis comparandus. Acontii scripta diversa etiam legi. Methodum serviendi Deo non vidi; Nec Boudinium. At Cassandrum, Kempisium, Drexelium &plures alios tales habeo. Plurimùm enim amo ejusmodi Morales, ut vocant, prae illis controversiarum Daedalis: qui non fingunt, Contraversias rixusas, sed perdunt mores Christianorum. Libellum Mylii de vita Rustica à multis jam marum peannis habeo aestimoque.