Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 177
Unproofread scanNot analysed yet
Ego jam constitui silentio me involvere &eventum operiri, nisi semel adhuc dicam apud Illustrissimam Dominationem Vestram, quod aliquando leget orbis, &sera posteritas, filum Ariadnaeum, ad educendam è tot Labyrintheis plagis Rempublicam esse ejus in antiquum statum, restituta omnibus aequâ libertate, &confirmata speciatim illâ electionis (haec enim duo tamdiu miscent Rempublicam &ad exitium ducunt, verius trahunt) reductionem. Quod reliquum est, habent populares mei Speculum judiciorum divinorum Anno 1653. exhibitum, habent &Ultimam Admonitionem 1659. datam. Ibi bellum Moscicum, Suecicum, aliasque divinas castigationes, &earum caussas, tum &ulteriorum effugiendarum rationes habent propositas. Tempus venit quo Sapiens tacebit, voce divinâ monente, intra spei &silentii fines positus. Ego magis patriae, quàm injuriae memor, vivo moriorque. Utinam illa reliquum temporis visitationis suae cognoscat! Dixi. Quae à Clarissimo Heinsio hodie accepi, antè decem dies scripta, officio in utrumque Vestrum ritè fungi volens, e vestigio mitto. En legem amicitiae, quam ille mihi exemplo Illustrissimae Dominationis Vestrae fixit: Illustrissimo Rautensteinio, ut me assiduus commendes, vide. Tunc quoque, cum id abs Te non contendam, ne mihi necesse sit, idem officium toties à Te flagitare. Addit praeterea se carmina sua per imbecillam valetudinem describere non potuisse. Apparet enim futura haec esse longiora, ut nuper ipse innuit. At à Curtio necdum vel curto responso beatus sum. Spero tamen brevi illud affore, postquam ei stimulum ingeniosum &aerem amicâ manu Illustrissima Dominatio Vestra admovit, quo nomine etiam gratias Eidem ago. Hoc quoquè Heinsius in sua hodierna epistola judicium, quod petii, de nupera mea ad Curtium epistola addit: In epistola ad Albertum Curtium tua multa subtiliter probabiliterque disputantur, quorum lectione sum mirificè adfectus. Ea tamen omnia an ipsi Curtio sis approbaturus, illud est, quod in dubium à me vocari videtur posse. Nam in Metaphysicis Theologicisque non eadem omnes, ut scis, sentimus, &si ullibi vetus proverbium, hic certè locum occupat, Quot homines, tot esse sententius. Haec ille. Quibus ego nil nisi dulce nomen LIBERTATIS addo, jus ejus cuiquè integrum relinquens, &hoc scuto tutissimum me reddens. Denique narrat se etiam aliquid de novo Cometa inaudivisse, &promittit de eo certiora. Finio appe tente hora octavâ vespertinâ, futurus usquequò vitam finiam Illustrissimae D. Vestrae Omni cultus &obsequio deditissimus