Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 177-2
Unproofread scanNot analysed yet
STANISLAUS LUBIENIETZKI. Dieteldorfi ad Ratisbonam die 28. Octobris 1665. *Terum me hîc deprehendunt gratissimae Vestrae privata curantem, nec tamen publicarum curarum omninô vacuum, dum alii Ratisbonae feriantur. Cometicum opus &propositum ut Generositas Vestra benè &ex animi tàm sui, quàm mei sententia cedat, exopto. Rei familiaris cura bonis, &praesertim Christianis viris, meritò curae est, potissimùm si liberos habeant alendos. Ego licet ex horum numero non sim, recordor tamen officii ac rectae rationis: tùm monitorum &exemplorum Politicorum: imprimis dictaminum Spiritus Sancti. Quantum verò etiam in hoc passim erretur &negligatur, cum Generositate Vestra satis observo. Quomodo his aliisque defectibus remedia commoda adhibeantur, non video, nisi ipsi, qui primi &potentiores sunt, id faciant; qui plerumque haec minimùm curant. Ideò tantò majoris faciendi, qui hic faciunt officium. Aequitatem &aequabilitatem civibus vestris opto: quomodo eam promovere possim, non video. Ita enim turbata ibi sunt omnia, &magis magisPasomiae paciuuat &servandae imita ratis est, antiquae libertatis restitutio. Poloniae dara tempestivi muni, E malorum effugiendorum MMEMII. Filentium Fexupestivum perutale. Officiosus in amicos esto. Libertate