Latin
183.1 to 183.3
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 183.1-3-3
Unproofread scanNot analysed yet
Paucis enim ante priorem Cometam mensibus, decurrente scilicet 1041. Michaël Paphlago Imp. Orientis ex humanis excessit, ut paulò ante mortuum Donaldum Scotorum Regem, aliosque Principes superius memoratos taceam. Bellum quoquè Hungaricum, pulso à subjectis Petro, crudeli &ad omne nefas per adulationem hoste nocentiorem projecto, qui ex Ungaria angariam perpetuam facere volebat, &suffecto Ovone (qui &Uvo &Obo &Abanus &Albuinus, Bonfinio, Sambuco, Bakschajo &Hungaricis scriptoribus semper Aba vocatur) ante Cometam coepit: quod quàm atrox fuerit, vicinia Bojaria, notante Bonfinio (a) &Aventino (b), sensit. Idem tamen &cladem Hungarorum (quos Ugros vocat) insignem notat, &congeriem malorum, quae illâ tempestate orbem afflixerunt, prodit (c): Eodem Anno, inquit, ventus vehemens sylvas, aedificia subvertit, penuria frugum, annona cara fuit. Isacus &Athesis Noricorum amnes subitò inundarunt, maximam pauperiem accolis dederant, subitò domos, jumenta oppresserunt &obruerunt. Voragines ingentes concursu torrentium cavatae itinera ruperunt, eluvies vineas nudavit, demolitaque est usque ad saxa. Porrò quod ad reliquos Cometarum eventus attinet, laetos quoque fuisse brevibus demonstrabimus. Mox enim ab suscepta ab Imperatore in Hungariam expeditione pax laeta coaluit. Hanc Aba redditâ Caesari regni parte, quae S. Stephano Regi affini amicitiae causa (a) tradita erat, promisso tributo obtinuit ac in verba Caesaris jurare coactus est. Ita Caesar pacem more Germanorum, ut Aventinus ait, perpetuo sancit edicto. Paulò post memorabile vicissitudinis rerum humanarum exemplum videmus. Anno illo quadragesimo tertio suprâ millesimum, Caesar Sponsam Agnetem, Wilhelmi Pictavorum Comitis filiam in thalamo, Albertus Bavarus paulò ante parte Superioris Hungariae (ut Dubravius &ex eo Calvisius ait) vel Bojariae Orientalis, ut Aventinus affirmat, in praemium virtutis donatus, filium Luitpoldum sive Leopoldum in tumulo videt. Prudenter, ut solet, Aventinus, descripto publico nuptiarum Caesarianarum tripudio, subjicit; Et ne hoc (ut se habent res humana) perpetuum ac solidum foret gaudium, Luitpoldus Austriacus adolescens, fulmen belli, terrorque Ugrorum fato concedit. Mox Aba ambitiosus Bojariae insidians seditione suorum conflictatur.