Latin
183.4 to 183.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 183.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Bojariae invadendae cupiditatem mobile &praefractum ingenium, tùm vetus malum ambitio, adhaec Caesari oborta in Lotharingia (e) difficultate securitas, &duorum Germanorum Bernulphi &Machthuni, tam perfidorum quàm ambitiosorum (f) in Aula Caesaris versantium persuasio: seditionem asperitas morum Abae, etsi nullus paulò ante Cometes apparuisset, portendisset. Inde ad illud memorabile praelium ad Arrabonem (Jaurinum Bonfinius &reliqui vocant, Scaurinum à Romanis dictum Aventinus auctor est) ventum est. Hoc Caesari incruentam ferè victoriam (vix enim centum ex exercitu ejus, si Aventino (g) contrà Bonfinium (b) credimus, desiderabantur) insignem tamen &in fastos relatam, tùm &Albae Regiae triumphum &gratulationem publicam, Petro exuli regnum restitutum; Hungariae pacem, Abâ praesertim paulò post è medio sublato, attulit. Inter haec Casimirus Polonus contrà Massaum Masoviae Ducem perfidum, &Imperator Orientis contrà Russos invasores victores evasêre. Henricus verò Imperator Occident. Godefridum, qui Lotharingiâ non contentus Mosellanum Ducatum fratri Goteloni eripere tentavit, benignè coërcuit, in liberam custodiam datum, &mox facilitate Caesaris ferociorem factum, paulò tamen post novo beneficio veniae &Bonfin. Dec. 2. l. 2. p. 219. (f) Avent, ibid. restitutae Lotharingiae affectum &in fide aliquandiu retentum. Postea enim turbidi ingenii homo anno (ut ex serie gestorum ab Aventino annotatorum exputavi) 104 &1048. ad ingenium rediit. Sed anno sequenti ineunte, ingruente Caesaris potenti ad petendam denuò veniam conversus exsulio multatus est. A quo Anno 1051.