Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 184-2
Unproofread scanNot analysed yet
STANISLAUS LUBIENIETZKI. Ratisbonâ Hamburgum die 23. Novembris 1665. E fide vellem nos &omnes Christianos unum sentire, quia haec una est, ut unus baptismus, unus Deus, &unus omnium Servator, dicente ipsa veritate per os Apostoli sui. Sed cum id fieri nequeat, alter alterum tolerare nos debemus, &ex consilio ejusdem Servatoris nostri sinere, ut omnia simul crescant usque ad messem, uti ex nupero Euangelio recordor. De novo Cometa nihil etiam audivi amplius, nec quidquam à P. Curtio accepi, quem in dies magis magisque labascere &marcescere ingravescente aetate video. Illum Spinae tractatum, cujus meminerunt doctissimae Bullialdianae, eaedemque prudentissimae, ut videre possit Generositas Vestra, mihique de eo &similibus judicium suum perscribere, opto. Inprimis verò &multò magis, ut id ipsum de Politicis &Sublunaribus rebus facere pergat. Nam quae de rebus Polonicis aliisque nunc ad me candidè &pro jure amicitiae nostrae scripsit, omninò perplacent, nec pudere eorum posset eos, qui in luce versantur, &res dirigunt Ego rerum, quae in orbe Christiano non sine magnis motibus geruntur, exis tum, libens videbo, quarum circulus tam implexus est, &contortus variè, ut instar Labyrinthi Ariadnes filo opus habere videatur. Nam si Gordium dicamus nodum, ubi Alexandrum nunc inveniemus, qui illam solvat? Generositas Vestra multos mihi nodos &dubia solvere poterit, utpote ibi nunci locorum posita, &tot hinc inde informationibus instructa. Quâ re nihil certè gratius mihi praestare poterit, conaborque id omni occasione &studio demereri. Opus Vestrum utinam Bellona non impediat, nec vobis nimis noceat! Heinsium Bullialdumquè semper à me salvere cupio, nisi &grave nimis est Generositati Vestrae. Quam cum suis benè valere cupio. G. D. Vestrae Paratissimus Servitor