Latin
DE RAUTENSTEIN
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 184-3
Unproofread scanNot analysed yet
DE RAUTENSTEIN. Hamburgo Ratisbonam die 2. Decembris 1665. Adem planè Illustrissimae Dominationis Vestrae mens, quae mihi est quam antea explicui, unam scilicet religionem, quae initio ab Apostolis facto Catholicae veritatis privilegio pleno &non interrupto gaudet, omnibus optandam, interim diversas tolerandas esse. Nec dubito in eadem nobiscum sententia omnes aequitatis amantes esse. Hoc enim Deus, natura, ratio, antiquitas, &publica tranquillitas exigit. Hoc pluribus probare, foret Soli ficem accendere. Multum profectò praestaremus, si hoc, tanquam praecipuum Viri Christiani officium, charitatis &pacis studium, tantopere in Sacris LE teris commendatum &inculcatum, occasione Cometarum officia nostra in mentem nobis revocantium, persuaderemus. Inter haec, votis &piis precis bus, non odiis &armis impus certemus. Nuncius de novo Cometa ex Suecia nuper alatus inet. Ex eo namque nil literarum à Clarissimo Heinsio accepiSed nec aliunde, hujus quidem argumenti.