Latin
207.1 to 207.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 207.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
subrogatum, &paulò post Gregorium illum (b) contumeliosissimè Romam reductum &sede ac libertate privatum. Inter haec Anno 1118. fame &peste, &terrae motu (c) maximo (Calvisius eum cum priori confundit) qui diebus 40. Lombardiam afflixit, tùm frigore saevo &insolenti exundatione laboratum est. Hic quoque annus morte Balduini Regis, ut diximus, &Alexii Imperatoris acerrimorum inimicorum, illo Latini nominis gloriam in Oriente propugnante hôc oppugnante fortissimè, insignitus est. Tum vero initiis diuturni illius belli, quod Gallos &Anglos dehinc variâ fortuna acerrimè commisit. Sed ut ad ea, quae Cometae apparitionem secuta sunt, veniamus. Eodem anno Balduinus Comes Flandriae sine liberis moriens, Carolum amitinum, Canuti Regis Danorum filium scripsit haeredem. Welpho itidem ille Lycatiorum VI. (al. V.) at secundus ex hac familia Bojorum Dux nullos liberos, sed Ducatum fratri Henrico VIII. reliquit. Tunc &Mathildem illam celeberrimam uxorem ejus defunctam esse Aventinus (a) testatur. Quod verum est, si illa annum septuagesimum nonum attigit, quod Chronologis decernendum relinquimus. Rogerius Antiochiae Princeps à Turcis victus cecidit. Sed Balduinus 2. victor paulò post evasit. Victoriam à viso Cometa contigisse invenio. De clade, cujus circumstantiae reticentur, certi quid non habeo dicere. Eodem illo anno Bolessaus Polonus totam Pomeraniam armis primùm, dein religionis Christianae (quam antea bis susceperant &rejecerant) cultu subegit, &sic Principi Regum terrae sibique subjecit, praebitâ forti operâ Ottoni Episcopo Bambergensi, qui sacrorum Christianorum notitiam primus terris illis intulit. Proximus annus, qui fuit 1120. victoriâ Colomanni Regis Hungariae, de Venetis aliena appetentibus obtentâ ad Jaderam Dalmatarum, &urbis receptione inclaruit, putante Calvisio Francofurt. edit. Qui hîc non parum aliis Scriptoribus adversatur. Colomannum enim Anno 1114. mortuum esse, Bonfinius, Ritius, Bakschai, Funccius, Helvicus &alii affirmant. Vide &Dubrav. hist. Bojem. l. XI. p. 82. Hungaros praeterea tunc victos, Venetos pluries victores evasisse, Sabellicus (e) affirmat. Hic tamen post mortem Colomanni haec gesta esse memorat. Sed Sambucus in Colomanno versibus descripto, eidem victorias has &Jadrae receptionem tribuit. Miror Auctores tantum differre: sed &Sambucum contradicere Bonfinio (5q, cujus curator fuit, apertè scribenti: Stephanus nono regni sui anno (erit is Christi XXII. suprà millesimum) in provinciam (Dalmatiam) contendit, ubi vulgò honorificentissimè receptus provincialium fidem redintegravit. Nutantes plerosque Venetorum largitionibus &promissis animos confirmavit. Praesidia accepto ex Ungaria supplemento, instauravit oppidatim: mox curatâ provinciâ in Pannoniam se recepit.