Latin
207.5 to 207.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 207.5-2-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quare ne satis quidem verè hi de rebus Venetis scripsisse visi sunt, qui à Dominico Michaële è Syria redeunte, receptam Jadram cum potissimis Dalmatiae civitatibus tradiderunt: quum hanc à Vitale Michele, qui aliquot post annis Ducatum obiit, ex Venetorum etiam Annalibus receptam fuisse constet: nec aliquod bellum memoratu dignum, quum Stephanus rex provinciam visit, tunc gestum fuisse, apud Ungaricam historiam inveniatur. Sive hic sive ille victoriam adeptus, sive etiam Dalmatia tunc pace gavisa est, est quod in rationes laetorum, quae Cometam istum exceperunt, referamus. Vicissitudinis rerum dehinc ingentia annotantur ab auctoribus documenta, Wilhelmus Princeps Regius Angliae, &Dux Normanniae, ut supra diximus, Anno 1120. cum multis aliis abysso maris contectus est. Anno vertente, parens ejus Henricus, Nuptiarum cum filia Comitis Lovaniae (Adeliciam ex veteri Lotharingorum ducum prosapia oriundam Neubrigensis (g) &Polydorus (b) testatur) gaudiis moero(b) Sabell. Enn. 9. l. 4. p. 365. Sigon. ad ann. 1121. (a) Sabell. I. d. Sigon. ad ann. 1118. Bonfin. Dec. 2. l. 6. p. 281. (g) lib. in (c) Sigon ad ann. 1118. (d) Annal. 6. p. 491. rem illum dispunxit.