Latin
233
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 233-3
Unproofread scanNot analysed yet
Anno Christi 1223. Cometa fulsit in Gallia. Friderico II. Imperatori non benè convenis cum Papa. Guelsi sequuntur Papam, Gibellini stant à partibus Caesaris. Alstedius. CUm aliquot annorum discrimen sit inter auctores de recepta à barbaris Damiata, Cometam hic unum in diversos annos positum esse primò arbitrabar. Postea tamen ex gestis utriusque anni, quae Trithemius, Sigonius, Calvisius, Eckstormius &alii annotarunt, praecipuè verò ex defectu Lunae &terrae motu, &casu Brixiensium à Sigonio, Calvisio Cedit. Francofurt.) &Eckstormio in hist. eclips. Lun. tùm &Trithemio annotato, duos fuisse distinctos Cometas colligo. An verò haec quae eis adscripta sunt, saltim omnia, eos secuta fuerint, &annon quaedam antecesserint, licet eodem anno evenerint, tempore apparitionis &durationis Cometarum ab Auctoribus non annotato, nobis non constat. Dubitationi tamen locus relinquitur. Verum etsi omnia ista Cometarum apparitionem fuerint secuta, satis rectè talia &ante apparitionem talium ραινομένοι contingere novimus. Imò verò &his contraria, laeta scilicet eandem excipere. Hoc ita se habere hîc quoque loci videmus. Annus enim vicesimus tertius supra duodecies centesimum aliquot nuptiarum solemnia laeta vidit. Joannes Brennes Hierosolymitanus, Rex Berengarium, Alfonsi Noni &Boni *filiam, Henrici I. sororem Alfonsi Legionis Regis relictam viduam, Fridericus Imperator Joannis filiam Jolam (aliàs Jolantam) cum regni Hierosolymitani jure, quod dehinc Siciliae regno adjunctum est, filius verò ejus Henricus rex Romanorum +Agnetem,