Latin
233
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 233-4
Unproofread scanNot analysed yet
Leopoldi Ducis Austriae filiam (hanc Bonfinius (a) Margaritam vocat) in uxorem accepit. Has tamen nuptias Trithemius &Calvisius, at Sigonius paternas, in annum 1225. refert. Tunc quoque, notante Funccio, Vladislaus Poloniae Princeps foedere nuptiali filiam sibi Suentopelci Pomeraniae praefecti junxit, qui se à fide Lesci Poloniae &Pomeraniae tunc imperantis, ipsamque Pomeraniam à Polonia avulsit. Hermannus verò de Sultza, Ordinis Teutonici Magister, primus Sacrae Domûs vexilla in Prussiam hoc anno victor traduxit. Anno postero Fridericus Imperator cum Ludovico 8. Rege Galliae Philippi successore foedus sanxit (b), fraternâ societate inter Germanos &Gallos renovatâ. In Anglia dissidio inter Regem &Proceres sublato res quietae extiterunt. Ferdinandus rex Castellae contra Mauros hoc &sequenti anno rem prosperè gessit: Ludovicus verò contra Anglos, receptâ Rupellâ, &ita Anglis totâ Galliâ pullis. Inter haec, memorante Sigonio, Anno 1222. pax inter Bononienses, Faventinos &Imolenses firmata, Mediolanensi civitate domestico dissidio divisa. Tunc Fridericus Imperator filium Henricum Regem Romanorum creavit, &diademate insigniri jussit. Sequenti triennio res in Gallia &Italia belli &pacis artibus gesta. Anno 1222. Pontifex Romanus Jolantam, Friderici Imperatoris conjugem, augusto diademate insignivit: quo etiam pax inter Imperatorem &Pontificem Romanum sancita, totum orbem Christianum mirificè exhilaravit. Pariter &expeditio in Palaestinam à Christianis Anno 1227. (c) suscepta. Inter laeta hic ponere licet natalem anno proximo (a) Conradi Regis Siciliae, &simul Hierosolymitani primi ex Jole sive Jolanta (quem Petavius (e) invitis, quod sciam, plerisque (f) auctoribus, Trithemium &fortè Blondum &Paulum Aemylium secutus, ex Maria Aragonia, cum Constantiam (g) Aragoniam duxerit, &Henricum ex ea susceperit, natum Friderico esse ait, quam non Jolen, sed ejus filiam Bonfinius (b) vocat. Illo autem anno 1227. nuptias Ottonis Ducis Bojariae cum Agnete (i), quam alii (4) Gertrudin vocant, contractas video. Sponsus Ludovici illius Teispacensis Ducis Bojariae filius, Comes Schirensis &Wittelspacensis, Caroli M. sanguis, (1) Sponsa Henrici Guelphi (quem Henrici Leonis filium &Electorem Palatinum supra vidimus) filia fuit. Ita Comitum Palatinorum &Ducum Bojariae familiam, Serenissimam &inter omnes Germanicas numero† Ursperg. Cuspin *Tarapha in Alfonso IX. &Henr. I. (c) Ursperg (b) Aemyl. I. 7. Bunting. ad 1224. Trithem, &Calvis. ad 1225. (ιγυ (d) Calvis ad 1228. &Annal. Suev. (e) Rat. Temp. p. 1. l. 9. c. 1. Tritliem, &alii ad 1227. (g) Meibom. Erect. Duc. Brunsuic. initio Petav. ibid. sperg. Avent. Cuspin. Calvis. (k) Trithem. in Chron. Hirsaug. passim, &(1) Avent. Annal. 7. p 519. 530. Meibom. Erect Duc. Brunsuic. (l) Trithem. Chron. Duc. Barar. p. 101 &seqq. in Chron. Duc. Bavar. Bunting. gencal. Duc. Brunsuic. sissimam tàm feliciter, non tantùm in universo Imperio, sed &in Suecia radicam, ex hac Guelpha Brunsuicensi &Lunaeburgensi prodiisse invenimus.