Latin
234.6 to 234.9
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 234.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si acciderit, majus in eo fama dispendium patieris quàm ego. Rectè Venusinus vates monuit. Qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox Incutiant aliena tibi peccata pudorem. De epistolis tuis &meis operi tuo Cometico inserendis quia consensum meum tàm obnixè rogas, amplius tibi denegare non fert animus. Me etiam nominarum si tibi cordi est &è re tua esse videtur, quamquam invitus, assentior, in tua erit potestate. Judicii tui erit dispicere quid ex iis quae epistolis meis continentur vel supprimi vel edi debeat. Hamburgo Lutetiam Parisigrum die 26. Septembris 1665. CRede me suavissimis Tuis jam pridem ita assuevisse, ut silentium Tuum desiderium earum ingens &cum taedio conjunctum extitet. Sed lenit ho gravissimorum Tuorum negotiorum, forensium praesertim, conscientia. Qui bus ita Te distractum esse jam dudum scio, ut nonnisi succisivis horis vacan queas Amicis, &ipsis alioqui gravibus studiis, &privatis negotiis Tuis. Haec nimirum est sors vestrûm omnium, qui dignitate eminetis supra alios, ut dum bono publico invigilatis, non semper vestri juris sitis. At enim &nos, qu privatam vitam agimus, hac vel illac operâ nostrâ aliis commodatâ, saepè nu mero iis inserviendo, candelae instar, consumimur. Utinam nobis omnibus isti prosint ad meliorem vitam &aeternam illam ac beatam quietem! Postrem epistola Tua die XI. Septemb. exarata justo tardius mihi reddita, intervenien tibus ad haec quibusdam impedimentis, tardius quàm volebam accipit nunc re sponsum. Postulatum meum, quò nominis Tui splendore opus meum collustrares, erat quidem à me honori Tuorum magnorum in me &publicum me ritorum quâ licet, commodatum, non tamen aequi limites transgressum, se net nec Tuarum laudum magnitudinem assecutum. Quidquid earum meritis Tuis tribui, satis certus sum me in eo non errasse, dummodò ritè officium justi illarum praeconis functus fuerim. Vide quam longè à metu servilis adulationis vel pudoris absim.