Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 235
Unproofread scanNot analysed yet
Si mortuis, quos non esse vox divina pronunciet, in mec illo Philosophico Senatu locus esset, nullum Maximi, Fortissimi &Doctissimi Senatoris exemplar expressius &omni virtutum specie instructius, quod in ea amplissimâ sede &tot Illustrissimorum ac Eruditissimorum Virorum contubernio collocarem, reperire possem, quam Parentis Tui τῷ κακηρίτε, beati) de quo aliàs dabitur mihi, ut spero, dicendi locus. Hic enim verecundiae &modestiae Tuae mihi consulendum est. Quod itaque Senatus ille meus, quem mihi cogendum Amicorum auctoritate sumsi, jure &libertate usus Philosophicâ (cui nominum generi, ut nosti, jam olim licet sub paupere tecto Reges &Regum vitâ praecurrere amicos) tantum ornamenti &splendoris ad Illustrissimo Nomine Tuo sit habiturus, amplissimas ago Tibi gratias. Licet autem Mathematicis disciplinis operam Te non dedisse dicas, eliges tamen aliquod Politicum aliudve argumentum, ut in publicum consulas &in medium afferas, quod &Tibi magnam, apud seram quoque posteritatem, rectius de rebus, ubi invidiae fervor refrixerit, judicaturam, laudem &omnibus utilitatem afferat. Quod si maturè feceris, prin cipem Tibi locum ex dignitatis Tuae amplissimae, sed &veteris necessitudinis nostrae ratione in illo Senatu dabo. Jam enim in opere meo quamprimum edendo Amici &prela in Hollandia desudant. Haec etiam, quamvis modestiae Tuae conscius, ignorare Te nolui. Vale, &fac ut prosperè agas, &Tuam in me benevolentiam constantem retineas, qui sum Illustrissimo Nomini Tuo Omni studio, cultus &officio addictissimus