Latin
237.1 to 237.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 237.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
aderant, ad epulas: quae propter nimiam populi multitudinem extrà civitatem in loco campestri magnis sumptibus fuerant praeparatae, ipso Imperatore tum omnibus laetante, quòd Romanum Imperium in creatione novi Ducis auxisset, ut Trithemius *ait. Qui &annum proximum maximâ vini abundantiâ laetum fuisse memorat. Eodem &sequenti Imperatorem rebelles in Italia &Austria feliciter perdomuisse, sed &à Pontifice Romano diris devotum, &bellorum incommodis magnam Germaniae partem afflictam esse perhibet. Haec tempora exhibent nobis laeta &laudabilia masculae prudentiae &virtutis prosperae documenta, res scilicet Andreae, qui Andreae 2. Regis Hungariae †filius, S. Elifabethae frater erat, feliciter apud exteros gestas. Is enim fratris Belae 4. gratia regno cedens, Venetiis &in Gallia novas sedes cum posteris quaesivit. Hi per matrimonia Croiae, Belgarum &Arschoti dominia adepti, post Duces Arschotani &Crojani renunciati sunt. His Ducibus Clarissimis, ab antiquo Hungariae Regum sanguine genus ducentibus, ortum debet Celsissimus Dux Crojanus Ernestus Boguslaus, qui adhuc superstes, inter praestantissimos &generosissimos Principes, seculo nostro belli &pacis artibus Inclutos, meritò est ponendus. *Chron. Hirsaug. ad 1234. †Bonsin. dec. 8. l. 7. p. 305. CCLV. Anno Domini 1238. stella immensae magnitudinis apparuit per aliquot dies ante Solis ortum, quae per longum cali tractum veloci crebròque cursu ferebatur, modo ignem prae se ferens, modò fumum post se relinquens. Eckstormius ex Polyd. lib. 16. T Ane stellam, quam &historia Eccl. cent 13. Cometis adnumerat, Polydorus comatam vel crinitam fuisse expresse non dicit. Dicit tamen, dum aliquot diebus permansisse dicit. Alia quippè phoenomena tandiu durare non solent. Meritò itaque Eckstormius in familiam Cometarum hoc phoenomenon posuit. Sed illud alterum quod ad ann. 1239. ex Hist. Eccl. adfert, seorsum ab hoc separare, cùm unum idemque phoenomenon utrumque esse, res ipsa, levi unius anni discrimine non obstante, doceat, non debebat. Non debebat &dissimulare, quod ibidem Polydorus memorat, sub ortum Edovardi tertii &anni illius ortam illam stellam fuisse, ut ita plura laeta omina &auspicia tunc occurrerint: Tum etiam quod Auctor ille subjicit: Quo sanè ostento futura Edovardi patris amplitudo ac Edovardi filii, quem postea genuit, exiguitas vanitasque, velut ex oraculo quodam pronunciata dicitur. Quibus verbis insigne testimonium Viri fide, industriâ &prudenti scientiâ Clarissimi, de indifferenti Cometarum significatione continetur. Certè &nos in superioribus Cometas natalibus Magnorum Principum praefulsisse ostendimus.