Latin
237.5 to 237.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 237.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Tristia quae Cometam hunc antecesserunt, in historia proximi Cometae jam vidimus. Belli Longobardici Anno 1236. orti, quod Imperatorem cum Longobardis &Pontifice, tùm &ipsos Longobardos mutuò commisit, progressum initio libri 18. de regno Italiae apud Sigonium qui volet, videat, tùm &apud Sabellicum, Trithemium, Cuspinianum aliosque scriptores, &in paralipom. Ursperg. Videbit inter plurima magnam illam Mediolanensium rebellionis auctorum &celeberrimam ad Curtemnovam cladem. At annus quo phoenomenon istud apparuit, Mediolanenses pacem, quam tamen non impetrarunt, arbitrio victoris subjicere se nolentes, petierunt: aliaque laeta &tristia illo anno evenisse Trithemius, Sigonius aliique scriptores produnt. Valentiam certè anno illo, ut Tarapha *,Calvisius ex Mariana refert, Jacobus Aragoniae Rex per deditionem accepit, provinciamque Murciae usque ad novam Carthaginem adeptus est. Sequenti verò Fridericus Sardiniam Sarracenis ereptam, quam illi Pontifici eripuerant. Quae res utrumque gravi dissidio &odio commisit. Mox enim Imperator &saeratum †PonIn Henrico l. 4. Paris. Calvis. Paralipom. Sigon. ad 1239. (Hh) tificis exercitum &Bononienses vicit.