Latin
249.1 to 249.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 249.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
nomine, auxilio Philippi regis Francorum, à Sarra Columnensi Anagniae captus, &in carcerem conjectus, nunc tamen cives Anagnenses tertia die liberarunt. Apud Belgas opifices &infimae conditionis homines à Francis defecerunt, dominique provinciae facti sunt, magnasque regis Francorum copias superarunt, &crudeliter interfecerunt. Albertus Imperator, magnum in Helvetia exercitum contra Hollandos conscripsit. Rockenbachius. Anno Christi 1300. Horribilis Cometa visus est. Sequenti anno Othomannus I. Imperium Turcicum est auspicatus, quod deinceps subinde potentia crevit, &ad summum eminentiae fastigium conscendit. Eckstormius ex Schossero. ITa quidem se res habet, variis motibus tunc temporis à viso Cometa Italiam fuisse Iquassatam. Sed quis nescit eosdem Italiam &alias Respublicas assiduò ferè concussisse, etsi nullus Cometes apparuerit? Illam verò Pontificis Bonifacii captivitatem Funccius Rockenbachii magister, sed &Calvisius, &Trithemius, Platina, aliique auctores in annum 1303. proferunt. Hanc iidem, ut &plures paulò ante allegati Scriptores, non ad Cometam, sed ad arrogantiam *intolerandam, certius omni Cometa motuum portentum, referunt, Sed &Principum ac Praefectorum superbiam vel avaritiam &peccandi licentiam tales motus, quorum Rockenbachius meminit, vel sine ullâ Cometarum apparitione, frequenter sequuntur. Ab illis itaque potius, quam ab his Principes imperiorum suorum securitati metuant. Illa enim, non haec populum in eos armare solent, qui licet tolerare potius talia quàm arma in Principem sumere deberet, fit tamen sueto rerum humanarum cursu, ut portentis vitiorum illa motuum, seditionem, caedium aliorumque malorum succedant. Meminit hujus Cometae &Alstedius. Hoc verò ipso anno quo stella haec crinita apparuit, Wencessaus contra Vladislaum Lokietkum, quasi cubitalem ob exiguam staturam dixeris, rebus suis in Polonia firmandis unicam regni haeredem Premissai filiam (cui secundum Dubravium Elifabethae, secundum nostros Scriptores Rixae nomen fuit, quod ego puto cum illo commutatum, idque ab aliis quoque Principibus factum, sicut Bertha illa Sultzbacensis Irenes nomen accepit, aliae aliud, teste historia) lautissimis &laetissimis nuptiis †Posnaniae celebratis sibi copulavit. Hinc tam ad pacandam quàm ad constituendam Rempublicam incubuit. Tunc &Albertus Imperator dissidentium à se Procerum quorundam animos sibi conciliavit, &pacem Germaniae restituit.