Latin
249.5 to 249.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 249.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Alstedius qui ad hunc Cometam &alios subsequentes persecutiones Christianorum à domo Ottomanica refert, ipse sibi respondet, dum familiam hanc Anno 1297. potentiâ crevisse fatetur. Haec enim omni Cometâ certius hosti exitium portendit. Annus porrò tercentesimus supra millesimum, institutione anni jubilaei ludos seculares (a) referentis, laetus &celeberrimus (b) fuit. *Trithem. Chron. Hirlaug. ad 1303. Sabell. I. d. (a) Dubrav. l. 23. p. 192. Avent. CCLXXII. Anno Christi 1301. Cometes in calo apparuit, &secuta sunt multa mala, seditiones &opiniones bellorum in diversis regionibus. Trithem. Chron. Hirsaug. Anno Christi 1301. Cometa in signo Scorpionis visus durans 15. noctes post Occasum Solis versus Septentrionem caudam in Orientem fundens. Fabric. in Origin. Saxon. Anno Christi 1301. apparuit Cometa in tota Islandia, mercatoresque viderunt Cometam in aequore circa festum Michaelis, qui reliquis stellis major erat, &caudam habuit deorsum tendentem, motusque est motu inverso ab Oriente videlicet in Aquilonem. In meridionali Istandia etiam Cometa visus est ab ingressus hyemis usque ad hyemem dimidiatam. Apparuit quoque Bergis in Norvegia ante tempus Bacchanaliorum, Romae verò ante festum Paschae. Bartholinus de Cometa 1664. Anne Anno Christi 1301.