Latin
261.1 to 261.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 261.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ab initio, celebris fuit, tùm verò &laetus optimi Hungariae Principis Andreae nuptiis (a) cum Joanna Roberti Neapolit. regis filia, &optimi proventu uberrimo vini, cujus vas stupendae magnitudinis, utpote octingentas propè urnas capiens, Heidelbergae asservatur, quod nuper munificentia Serenissimi Electoris Palatini Caroli Ludovici, Principis Generosissimi, insigniter auxit. Ad eundem illum annum 1343. Guilhelmi Coclitis, qui sextus filius Friderici illius Gravis Marchionis Misniae fuit, natalem, tùm pacem inter Polonos &Silesios restitutam: ad proximum Comitum Vinariensium cum Friderico dicto conciliationem Fabricius in memorabilibus Saxon. notat. CCXC. Anno Christi 1345. arsit Cometa. Sequenti anno Carolus IV. Rex Romanorum appellatus est, contra Ludovicum Bavarum excommunicatum. Eckstormius ex Onuphrio. PRistitiam Ludovico, gaudium Carolo, illam etiam Gallis &Bohemis, hoc Anglis Cometa iste praenunciavit. Illa tamen Caroli electio, auctore Pontifice Romano, Clemente VI. facta, Imperium divisit, ut Aventinus (a), Trithemius (b) &res ipsa indicat. Sed nec ipsi Carolo laudi fuit, qui, si Aventino (c) credimus, ob perfidiam omnibus invisus, nusquam receptus, vivo Ludovico aut Galliis aut Hercyniae latebris prodire, nec habenas rerum usurpare ausus est. Hic annus Guilhelmo praepotenti Hannoniae, Hollandiae, aliarumque terrarum Comiti, prole orbo vitam abstulit, opimam haereditatem cognomini filio sororis Margarethae Ludovici Imperatoris uxoris dedit. Ita rebus tunc in Hollandia pacatis (a), tot amplissimae ditiones ad domum Bavaricam devolutae, annis ferè octoginta ab ea possessae, posthaec Burgundis cessere. Hic etiam annus conjugium inter Catharinam Hegnenbergicam &Fridericum Marchionis Misniae silium, &dissidio, cui Hennenbergicus dotem promissam negans causam praebuerat, composito, ac in dotem datâ Friderico Coburgensi ditione (quae hac ratione ad Landgravios Thuringiae pervenit) pacem firmavit. Seditio interim Antverpiae erupit, quam omni Cometa certius Edovardi Regis Angliae, qui Ludovico Comiti Flandriam eripere tentabat, ambitio portendit. Proximus annus multis memorabilibus rebus adversis &prosperis inclaruit. Carolus Ludovico Imperatori, ut diximus, subrogatus, patrem Gallo contra Anglum suppetias ferentem secutus est. Sed Anglus de Gallo longè omnium famosissimam ad Cresciacum obtinuit victoriam (e), quae quidem, si quae unquam, tam Anglo, ut ingenium humanum, vel potius odium hostile fert, laetissima, quàm Gallo luctuosissima fuit.