Latin
261.5 to 261.8
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 261.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Undecim enim Principes (inter quos duo Reges, Bohemiae &Balearidum, &quatuor Episcopi) octoginta Barones, mille ducentos equires, &tricesies mille pedites, teste Frossardo, Gallo scriptore illius temporis, hausit, ita ut Philippus &Carolus Reges (f) aegrè cum paucis evaserint. Ita tunc occidit Joannes Caroli pater, eadem die, erat 26. Augusti S. Russi memoriae sacra, qua anno (g) abhinc sexagesimo octavo Ottogarus rex itidem Bohemiae bellicosissimus in praelio ceciderat, fortiter pro socio Gallo pugnans occubuit. Interitum ei omni Cometa vel alio augurio certius, coeca bellandi (coecus enim pugnasse scribitur (h)) &rebus quidem desperatis si libido, ut &tunc Ottogaro portendit. Prudenter Dubravius: (k) Bojemis diem Divi Russi, quo die pugna fuit, ut tristi omine infamem execrantibus, qui alterum videlicet jam Regem bellicosissimum illis abstulerit, prius Othogarum, nunc Joannem. Quanquam non defuerant, qui illa nescio cui fatali legi attribuerent, anae ut vitae simili utrumque allicaverit, ita per mortem quoque similem illos conjunxerit. Pariter enim uterque laudis ex bellica virtute appetens erat, parique audacia in periculis considens, pariter item mortem pro gloria contemnens, nec nisi in ultimo bellorum actis uterque à fortuna destitutus. Salubre profecto bellorum avidis monitum (l), (a) Trithem. ad 1245. (c) Trith ad 1346. Polyd. l. 19. p. 375. Avent. Annal. 7. p. 629. Fabric. memorab. Saxon. ad 1346. [f) Avent. I. d. Dubrav. l. 21. fine. (g) Dubrav. l. 17. p. 143. (hi Crantae apud Bucholz, Dubrav. ibid. (i) Dubrav. ,ibid. (k) Dubrav. l. 21. p. 177. (l) Vid. Buutingum 1. part. Chron. Brunsuic. in Maguo Torquato p. 103. (LI) duorum Regum clarissimorum infelici exitu sancitum. Idem ille annus, ut multorum (a) fert sententia, natalibus illustrissimae Academiae Heidelbergensis, quae genitorem suum Rupertum 1. Electorem Palatinum agnoscit, tum (b) Andegavensis, clarus &laetus fuit. Non dissimulo tamen Trithemium haec in priora tempora referre, ann. scilicet circiter 1340. quo etiam Rupertum obiisse testatur, cum alii 1390. assignent; quo ferè tempore fratris ejus Adolphi pronepos decessit. Non dissimulo Academiae (e) Heidelberg. ann. 1387. Andegavensis (d) 1396. natalem à quibusdam constitui. Illa 1346. constituta, 1387. autem restitura putatur.